1. Tradito sibi puero docendi
peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis
praecipuum memoria est: eius duplex virtus, facile percipere et fideliter
continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen ut
ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius
notabile est.
2. Non dabit mihi spem bonae
indolis qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur; nam probus quoque in primis
erit ille vere ingeniosus. Alioqui
non peius duxerim tardi esse ingeni quam mali: probus autem ab illo segni et
iacente plurimum aberit.
3. Hic meus
quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit: sequetur
tamen magis quam praecurret. Illud ingeniorum velut praecox genus non temere
umquam pervenit ad frugem.
4. Hi sunt qui
parva facile faciunt et audacia provecti quidquid illud possunt statim
ostendunt, possunt autem id demum quod in proximo est: verba continuant, haec
vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt: non multum praestant, sed
cito;
5. non subest
vera vis nec penitus immissis radicibus nititur, ut quae summo solo sparsa sunt
semina celerius se effundunt et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante
messem flavescunt. Placent haec annis comparata; deinde stat profectus,
admiratio decrescit.
6. Haec cum
animadverterit, perspiciat deinceps quonam modo tractandus sit discentis
animus. sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur,
quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis
plus impetus facit. Mihi ille detur puer quem laus excitet, quem gloria
iuvet, qui victus fleat.
7. Hic erit alendus ambitu,
hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam numquam
verebor.
8. Danda est tamen omnibus
aliqua remissio, non solum quia nulla res est quae perferre possit continuum
laborem, atque ea quoque quae sensu et anima carent ut servare vim suam possint
velut quiete alterna retenduntur, sed quod studium discendi voluntate, quae
cogi non potest, constat.
9. Itaque et virium plus
adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere
necessitatibus repugnat.
10. Nec me offenderit lusus in
pueris (est et hoc signum alacritatis), neque illum tristem semperque demissum
sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime
naturali aetatibus illis impetu iaceat.
11. Modus tamen sit
remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem
nimiae. sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum
positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
12. Mores quoque se inter
ludendum simplicius detegunt: modo nulla videatur aetas tam infirma quae non
protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda cum
simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit; frangas enim citius
quam corrigas quae in pravum induruerunt.
13. Protinus ergo ne quid
cupide, ne quid improbe, ne quid inpotenter faciat monendus est puer,
habendumque in animo semper illud Vergilianum:
"adeo in teneris consuescere
multum est".
14. Caedi vero
discentis, quamlibet id receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim,
primum quia deforme atque servile est et certe (quod convenit si aetatem mutes)
iniuria: deinde quod, si cui tam est mens inliberalis ut obiurgatione non
corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo
quod ne opus erit quidem hac castigatione si adsiduus studiorum exactor
adstiterit.
15. Nunc fere
neglegentia paedagogorum sic emendari videtur ut pueri non facere quae recta
sunt cogantur, sed cur non fecerint puniantur. Denique cum parvolum verberibus
coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda
sunt?
16. Adde quod
multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel
metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abicit atque ipsius lucis fugam et
taedium dictat.
17. Iam si
minor in eligendis custodum et praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere in
quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det aliis quoque
nonnumquam occasionem hic miserorum metus. Non morabor in parte hac: nimium est
quod intellegitur. Quare hoc dixisse satis est: in aetatem infirmam et iniuriae
obnoxiam nemini debet nimium licere.
18. Nunc quibus
instituendus sit artibus qui sic formabitur ut fieri possit orator, et quae in
quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.
|