Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • Caput IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV

1. Primus in eo qui scribendi legendique adeptus erit facultatem grammaticis est locus. Nec refert de Graeco an de Latino loquar, quamquam Graecum esse priorem placet: utrique eadem via est.

2. Haec igitur professio, cum brevissime in duas partis dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.

3. Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est et enarrationem praecedit emendata lectio et mixtum his omnibus iudicium est: quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros qui falso viderentur inscripti tamquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.

4. Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus, non propter historias modo, sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis,

5. qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt: eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum quas demonstravimus rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.

6. Ne quis igitur tamquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.

7. An cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? Non hercule magis quam nervorum. Aut grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterae, non cum Graeca scribimus (tum enim ab isdem duas mutuamur), sed proprie in Latinis: ut in his "servus" et "vulgus"

8. Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam u et i litterae sonus (non enim sic "optimum" dicimus ut "opimum"), et in "here" neque e plane neque i auditur;

9. an rursus aliae redundent, praeter illam adspirationis, quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit, et k, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam psi non quaerimus?

10. Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia "iam" sicut "tam" scribitur et "vos" ut "cos". At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt, qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas: nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri si non aliquae officio consonantium fungantur.

11. Quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat: atqui littera i sibi insidit ("conicit" enim est ab illo "iacit") et u, quo modo nunc scribitur "vulgus" et "servus". Sciat etiam Ciceroni placuisse "aiio" "Maiiam"que geminata i scribere: quod si est, etiam iungetur ut consonans.

12. Quare discat puer quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio: nec miretur cur ex "scamno" fiat "scabillum" aut a "pinno", quod est acutum, securis utrimque habens aciem "bipennis", ne illorum sequatur errorem qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt.

13. Neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut "secat secuit", "cadit excidit", "caedit excidit", "calcat exculcat" (et fit a "lavando" "lotus" et inde rursus "inlutus", et mille alia), sed et quae rectis quoque casibus aetate transierunt. Nam ut "Valesii" "Fusii" in "Valerios" "Furios"que venerunt, ita "arbos", "labos", "vapos" etiam et "clamos" ac "lases" fuerunt:

14. atque haec ipsa s littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit: nam "mertare" atque "pultare" dicebant, quin "fordeum" "faedos"que pro adspiratione velut simili littera utentes: nam contra Graeci adspirare ei solent, ut pro fundanio Cicero testem qui primam eius litteram dicere non possit inridet.

15. Sed b quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde "Burrus" et "Bruges" et "balaena". Nec non eadem fecit ex "duello" "benum", unde "Duellios" quidam dicere "Bellios" ausi: quid "stlocum" "stlites"que?

16. Quid t litterae cum d quaedam cognatio? Quare minus mirum si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur "Alexanter" et "Cassantra". Quid o atque u permutata invicem? ut "Hecoba" et "nutrix culchidis" et "Pulixena" scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, "dederont" et "probaveront". Sic "odysseus, quem" olissea fecerant Aeolis, ad "Ulixem" deductus est.

17. Quid? non e quoque i loco fuit: "Menerva" et "leber" et "magester" et "Diiove Victore", non "Diiovi Victori"? Sed mihi locum signare satis est: non enim doceo, sed admoneo docturos. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis, quamquam de numero parum convenit.

18. Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt, videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexum eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex syndesmo magis propria tralatio.

19. Paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones: nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio.

20. Alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tamquam speciem eius, at ii qui aliud nomen, aliud vocabulum faciunt, novem. Nihilominus fuerunt qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione diducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum: "domus" "lectus", appellatio cui vel alterum deesset vel utrumque: "ventus" "caelum" "deus" "virtus". Adiciebant et adseverationem, ut "eheu", et tractionem, ut "fasciatim": quae mihi non adprobantur.

21. Vocabulum an appellatio dicenda sit prosegoria et subicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.

22. Nomina declinare et verba in primis pueri sciant: neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt. Quod etiam monere supervacuum erat nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent, et dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.

23. Atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.

24. Nec statim diligentem putabo qui promiscua, quae epicoena dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet, aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt "Murena" et "Glycerium".

25. Scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum: quae ex habitu corporis "Rufos" "Longos"que fecerunt (ubi erit aliquid secretius: "Sullae" "Burri" "Galbae" "Plauti" "Pansae" "Scauri" taliaque) et ex casu nascentium (hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt) et ex iis quae post natos eveniunt, unde "Vopiscus". Iam "Cottae" "Scipiones" "Laenates" "Serani" sunt ex variis causis.

26. Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In servis iam intercidit illud genus quod ducebatur a domino, unde "Marcipores" "Publipores" - que. Quaerat etiam sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico "hasta percussi", non utor ablativi natura, nec si idem Graece dicam, dativi.

27. Sed in verbis quoque quis est adeo imperitus ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? Litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. Iam quosdam illa turbabunt quae declinationibus non teruntur. Nam et quaedam participia an [verba an] appellationes sint dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut "tectum" et "sapiens":

28. quaedam verba appellationibus similia, ut "fraudator" "nutritor". Iam

"itur in antiquam silvam"

nonne propriae cuiusdam rationis est? Nam quod initium eius invenias? cui simile "fletur". Accipimus aliter ut, "panditur interea domus omnipotentis Olympi", aliter ut "totis usque adeo turbatur agris". Est etiam quidam tertius modus, ut "urbs habitatur", unde et "campus curritur" et "mare navigatur".

29. "Pransus" quoque ac "potus" diversum valet quam indicat. Quid quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? Quaedam etiam mutantur, ut "fero" in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur, ut "licet" "piget". Quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis in adverbium transeuntibus. Nam ut "noctu" et "diu", ita "dictu" "factu"; sunt enim haec quoque verba, participalia quidem, non tamen qualia "dicto" "facto"que.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License