1.
Iam cum oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit
(quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiciunt), totidem vitia,
quae sunt supra dictis contraria: emendate loquendi regulam, quae grammatices
prior pars est, examine.
2. Haec exigitur verbis aut
singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus
est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium:
"verbaque provisam rem non invita sequentur"; alter in quo est una
pars orationis: "lego" "scribo"; quam vitantes ambiguitatem
quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.
3. Singula sunt aut nostra aut
peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata
aut ficta. Uni verbo vitium saepius quam virtus inest. Licet enim dicamus
aliquod proprium, speciosum, sublime, nihil tamen horum nisi in complexu
loquendi serieque contingit: laudamus enim verba rebus bene accommodata.
4. Sola est quae notari possit
velut vocalitas, quae euphonia dicitur: cuius in eo dilectus est ut inter duo
quae idem significant ac tantundem valent quod melius sonet malis.
5. Prima barbarismi ac
soloecismi foeditas absit. Sed quia interim excusantur haec vitia aut
consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam
saepe a figuris ea separare difficile est): ne qua tam lubrica observatio
fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos
latius ibi loquemur ubi de figuris orationis tractandum erit.
6.
Interim vitium quod fit in singulis verbis sit barbarismus. Occurrat mihi
forsan aliquis: quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit,
alios barbarismos scribendo fieri, alios loquendo (quia quod male scribitur
male etiam dici necesse est, quae vitiose dixeris non utique et scripto
peccant), illud prius adiectione detractione inmutatione transmutatione, hoc
secundum divisione complexione adspiratione sono contineri?
7.
Sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc et grammaticos officii sui
commonemus. Ex quibus si quis erit plane inpolitus et vestibulum modo artis
huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt,
consistet; doctiores multa adicient: vel hoc primum, quod barbarum pluribus
modis accipimus.
8.
Unum gente, quale sit si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen
inserat: ut ferrum quo rotae vinciuntur dici solet "cantus", quamquam
eo tamquam recepto utitur Persius, sicut Catullus "ploxenum" circa
Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Corneli Galli est) in
Pollionem "casamo" +adsectator+ e Gallia ductum est: nam
"mastrucam", quod est Sardum, inridens Cicero ex industria dixit.
9.
Alterum genus barbari accipimus quod fit animi natura, ut is a quo insolenter
quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit barbare locutus existimatur.
10.
Tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi
etiam quisque fingere potest, ut verbo cui libebit adiciat litteram syllabamve
vel detrahat aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
11.
Sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent, et
auctores quos praelegunt criminantur. Scire autem debet puer haec apud
scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa
docendi erunt minus vulgata.
12.
Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus, si reprehendenti
Hortensio credimus, "preculam" pro "pergula" dicens , et
inmutatione, cum c pro g uteretur, et transmutatione, cum r praeponeret
antecedenti. At in eadem vitii geminatione "Mettoeo fufetioeo" dicens
Ennius poetico iure defenditur.
13.
Sed in prorsa quoque est quaedam iam recepta inmutatio (nam Cicero
"Canopitarum exercitum" dicit, ipsi Canobon vocant), et
"Trasumennum" pro "Tarsumenno" multi auctores, etiamsi est
in eo transmutatio, vindicaverunt. similiter alia: nam sive est
"adsentior", Sisenna dixit "adsentio" multique et hunc et
analogian secuti, sive illud verum est, haec quoque pars consensu defenditur:
14.
at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem
putabit. Quid quod quaedam,
quae singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur?
15. Nam et
"dua" et "tre" [pondo] diversorum generum sunt barbarismi,
at "dua pondo" et "tre pondo" usque ad nostram aetatem ab
omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat.
16. Absurdum
forsitan videatur dicere barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per
numeros aut genera sicut soloecismum: "scala" tamen et
"scopa" contraque "hordea" et "mulsa", licet
litterarum mutationem detractionem adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt
quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur: et
"gladia" qui dixerunt genere exciderunt.
17. Sed hoc
quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae
videar et ipse quaestionem addidisse. Plus exigunt subtilitatis quae accidunt
in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in
versus inciderunt, ut divisio "Europai" "Asiai", et ei
contrarium vitium,
18. quod
synairesis et episynaliphen Graeci vocant, nos complexionem dicimus, qualis est
apud P. Varronem: "tum te flagranti deiectum fulmine Phaethon." Nam
si esset prorsa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat.
Praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut
"Italiam fato
profugus",
seu
longa corripitur, ut
"unius
ob noxam et furias",
extra carmen non deprendas, sed
nec in carmine vitia dicenda sunt.
19. Illa vero
non nisi aure exiguntur quae fiunt per sonos: quamquam per adspirationem, sive
adicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit
vitium, si h littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum temporibus
est saepius.
20. Parcissime
ea veteres usi etiam in vocalibus, cum "aedos" "ircos"que
dicebant. Diu deinde servatum ne consonantibus adspirarent, ut in "Graccis"
et "triumpis". Erupit brevi tempore nimius usus, ut
"choronae" "chenturiones" "praechones" adhuc
quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.
21. Inde durat ad nos usque
"vehementer" et "comprehendere" et "mihi": nam
"mehe" quoque pro "me" apud antiquos tragoediarum praecipue
scriptores in veteribus libris invenimus.
22. Adhuc difficilior
observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi,
videlicet declinato a Graecis verbo, qui tonons dicunt) vel adcentus, quas
Graeci prosoidias vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc
"Camillus", si acuitur prima, aut gravis pro flexa, ut
"Cethegus"
23. (et hic prima acuta; nam
sic media mutatur), aut flexa pro gravi, ut +apice+ circumducta sequenti, quam
ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
24. Sed id saepius in Graecis
nominibus accidit, ut "Atreus", quem nobis iuvenibus doctissimi senes
acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item
"Nerei" "Terei"que.
25. Haec de accentibus tradita.
Ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac
loqui ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut
in illis "quae circum litora, circum piscosos scopulos",
ne,
si gravem posuerint secundam,
26. "circus" dici
videatur, non "circumitus": itemque cum "quale"
interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in
adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem
secuntur.
27. Mihi videtur condicionem
mutare quod his locis verba coniungimus. Nam
cum dico "circum litora", tamquam unum enuntio dissimulata
distinctione, itaque tamquam in una voce una est acuta: quod idem accidit in
illo
"Troiae
qui primus ab oris".
28. Evenit ut metri quoque
condicio mutet accentum:
"pecudes
pictaeque volucres".
Nam
"volucres" media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen
positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
29. Separata vero haec a
praecepto nostro non recedent, aut si consuetudo vicerit vetus lex sermonis
abolebitur. cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis
loquendi genera, quas dialectus vocant, et quod alias vitiosum, interim alias
rectum est. Apud nos vero
brevissima ratio:
30. namque in
omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in
verbo solae sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia.
Trium porro de quibus loquor media longa aut acuta aut flexa erit, eodem loco
brevis utique gravem habebit sonum ideoque positam ante se, id est ab ultima
tertiam, acuet.
31. Est autem in
omni voce utique acuta, sed numquam plus una nec umquam ultima, ideoque in
disyllabis prior. Praeterea numquam in eadem flexa et acuta, +qui in eadem
flexa et acuta+; itaque neutra cludet vocem Latinam. Ea vero quae sunt
syllabae unius erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.
32. Et illa per sonos accidunt,
quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: iotacismus et
labdacismus et ischnotetas et plateasmus feliciores fingendis nominibus Graeci
vocant, sicut coelostomian, cum vox quasi in recessu oris auditur.
33. sunt etiam proprii quidam
et inenarrabiles soni, quibus nonnumquam nationes deprehendimus. Remotis igitur
omnibus de quibus supra diximus vitiis erit illa quae vocatur orthoepeia, id
est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta.
34. Cetera vitia omnia ex
pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus. Quamquam circa hoc quoque
disputatum est; nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia
tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium,
35. non in sermone contendunt,
cum, sive "amarae corticis" seu "medio cortice" per genus
facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque
Vergilius auctor: sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis
alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut
"amari corticis" fiat vel "media cortice". Quod manifestae
calumniae est: neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur,
quae iam sermonis est.
36. Illud eruditius quaeritur,
an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, ut si unum quis ad se
vocans dicat "venite", aut si pluris a se dimittens ita loquatur:
"abi" aut "discede". Nec
non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti "quem
video?" ita occurras: "ego". In gestu etiam nonnulli putant idem
vitium inesse, cum aliud voce, aliud nutu vel manu demonstratur.
37. huic
opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio; nam id fateor accidere voce
una, non tamen aliter quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis optineat, ad
quod vox illa referatur: ut soloecismus ex complexu fiat eorum quibus res
significantur et voluntas ostenditur.
38. Atque ut
omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo, numquam in solo
verbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis convenit. Qui plenissime,
quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat
adiectione "nam enim", "de susum", "in
Alexandriam", detractione "ambulo viam",
39. "Aegypto venio",
"ne hoc fecit", transmutatione, qua ordo turbatur, "quoque
ego", "enim hoc voluit", "autem non habuit": ex quo
genere an sit "igitur" initio sermonis positum dubitari potest, quia
maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam
frequens, apud alios numquam reperiatur.
40. Haec tria genera quidam
diducunt a soloecismo, et adiectionis vitium pleonasmon, detractionis
elleipsin, inversionis anastrophes vocant: quae si in speciem soloecismi cadat,
hyperbaton quoque eodem appellari modo posse.
41. Inmutatio sine controversia
est, cum aliud pro alio ponitur. Id per omnis orationis partis deprendimus,
frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt, ideoque in eo fiunt
soloecismi per genera tempora personas modos (sive cui "status" eos
dici seu "qualitates" placet) vel sex vel ut alii volunt octo (nam
totidem vitiorum erunt formae in quot species eorum quidque de quibus supra
dictum est diviseris): praeterea numeros,
42. in quibus nos singularem ac
pluralem habemus, Graeci et dyikon. Quamquam fuerunt qui nobis quoque adicerent
dualem "scripsere" "legere" (quod evitandae asperitatis
gratia mollitum est, ut apud veteres pro "male mereris" "male
merere"), ideoque quod vocant duale in illo solo genere consistit, cum
apud Graecos et verbi tota fere ratione et in nominibus deprendatur (et sic
quoque rarissimus sit eius usus),
43. apud
nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario
"devenere
locos"
et
"conticuere omnes"
et
"consedere duces"
aperte
nos doceant nil horum ad duos pertinere, "dixere" quoque, quamquam id
Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco
pronuntiet.
44. Quid? non
Livius circa initia statim primi libri "tenuere" inquit "arcem
Sabini" et mox: "in adversum Romani subiere"? Sed quem
potius ego quam M. tullium sequar? Qui
in Oratore "non reprendo" inquit "scripsere: scripserunt esse
verius sentio".
45. Similiter
in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem
casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungantur licet per
comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo
dicitur vel contra.
46. Nam vitium
quod fit per quantitatem, ut "magnum peculiolum", erunt qui
soloecismum putent, quia pro nomine integro positum sit deminutum: ego dubito
an id inproprium potius appellem; significatione enim deerrat: soloecismi porro
vitium non est in sensu, sed in complexu.
47. In
participio per genus et casum ut in vocabulo, per tempora ut in verbo, per
numerum ut in utroque peccatur. Pronomen quoque genus numerum casus habet, quae
omnia recipiunt huius modi errorem.
48. Fiunt
soloecismi et quidem plurimi per partis orationis: sed id tradere satis non
est, ne ita demum vitium esse credat puer si pro alia ponatur alia, ut verbum
ubi nomen esse debuerit, vel adverbium ubi pronomen, ac similia.
49. Nam sunt
quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus qui alia specie
quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
50. Nam et
"an" et "aut" coniunctiones sunt, male tamen interroges
"hic aut ille sit"; et "ne" ac "non" adverbia:
qui tamen dicat pro illo "ne feceris" "non feceris", in
idem incidat vitium, quia alterum negandi est, alterum vetandi. Hoc amplius
"intro" et "intus" loci adverbia, "eo" tamen
"intus" et "intro sum" soloecismi sunt.
51. Eadem in
diversitate pronominum interiectionum praepositionum accident. Est enim
soloecismus in oratione comprensionis unius sequentium ac priorum inter se
inconveniens positio.
52. Quaedam
tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut
"tragoedia Thyestes", ut "ludi Floralia ac Megalesia" -
quamquam haec sequentia tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta.
Schemata igitur nominabuntur frequentiora quidem apud poetas, sed oratoribus
quoque permissa.
53. Verum
schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo quem paulo ante
promisimus loco, sed hic quoque quod schema vocatur, si ab aliquo per
inprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
54. In eadem
specie sunt, sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina quibus mares
utuntur, et neutralia quibus feminae. Hactenus de soloecismo: neque enim artem
grammaticam componere adgressi sumus, sed cum in ordinem incurreret,
inhonoratam transire noluimus.
55. Hoc amplius,
ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. Peregrina
porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa
venerunt.
56. Taceo de
tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque (nam ut eorum sermone utentem Vettium
Lucilius insectatur, quem ad modum Pollio reprendit in Livio Patavinitatem):
licet omnia Italica pro Romanis habeam.
57. Plurima
Gallica evaluerunt, ut "raeda" ac "petorritum", quorum
altero tamen Cicero, altero Horatius utitur. Et "mappam" circo quoque
usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et "gurdos", quos pro stolidis
accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
58. Sed haec
divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet; nam et maxima ex parte
Romanus inde conversus est, et confessis quoque Graecis utimur verbis ubi
nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur. Inde illa quaestio
exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
59. Ac si
reperias grammaticum veterum amatorem, neget quicquam ex Latina ratione
mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum
conveniat uno casu nostro, quinque Graecis uti:
60. quin etiam
laudet virtutem eorum qui potentiorem facere linguam Latinam studebant nec
alienis egere institutis fatebantur: inde "Castorem" media syllaba
producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat quorum
prima positio in easdem quas "Castor" litteras exit, et ut
"Palaemo" ac "Telamo" et "Plato" (nam sic eum
Cicero quoque appellat) dicerentur retinuerunt, quia Latinum quod o et n
litteris finiretur non reperiebant.
61. Ne in a
quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu
patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus "Pelia cincinnatus" et
apud Messalam "bene fecit Euthia" et apud Ciceronem
"Hermagora", ne miremur quod ab antiquorum plerisque
"Aenea" ut "Anchisa" sit dictus.
62. Nam si ut
"Maecenas" "Sufenas" "Asprenas" dicerentur,
genetivo casu non e littera sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et
tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia [duabus longis sequentibus]
primam brevem acui noster sermo non patitur.
63.
Sic genetivus "Ulixi" et "Achilli" fecit, sic alia plurima.
Nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius
dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem
Latinam sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam "Calypsonem"
dixerim ut "Iunonem", quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac
ratione declinandi; sed auctoritatem consuetudo superavit.
64.
In ceteris quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam
figuram sequi malet non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
65.
Simplices voces prima positione, id est natura sua, constant, compositae aut
praepositionibus subiunguntur, ut "innocens" (dum ne pugnantibus
inter se duabus, quale est "inperterritus": alioqui possunt aliquando
continuari duae, ut "incompositus" "reconditus" et quo
Cicero utitur "subabsurdum"), aut e duobus quasi corporibus
coalescunt, ut "maleficus".
66.
Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim, quamvis
"capsis" Cicero dicat compositum esse ex "cape si vis", et
inveniantur qui "Lupercalia" aeque tris partes orationis esse
contendant quasi "luere per caprum":
67.
nam "Solitaurilia" iam persuasum est esse "Suovetaurilia",
et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed haec non
tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. Ceterum etiam ex praepositione
et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius: "Nerei repandirostrum
incurvicervicum pecus."
68. Iunguntur autem aut ex
duobus Latinis integris, ut "superfui" "supterfugi",
quamquam ex integris an composita sint quaeritur, aut ex integro et corrupto,
ut "malevolus", aut ex corrupto et integro, ut "noctivagus",
aut duobus corruptis, ut "pedisecus", aut ex nostro et peregrino, ut
"biclinium", aut contra, ut "epitogium" et
"Anticato", aliquando et ex duobus peregrinis, ut
"epiraedium"; nam cum sit "epi" praepositio Graeca,
"raeda" Gallicum (neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito),
Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
69. Frequenter autem
praepositiones quoque copulatio ista corrumpit: inde "abstulit"
"aufugit" "amisit", cum praepositio sit "ab"
sola, et "coit", cum sit praepositio "con". Sic
"ignavi" et "erepublica" et similia.
70. Sed res tota magis Graecos
decet, nobis minus succedit: nec id fieri natura puto, sed alienis favemus,
ideoque cum kyrtaykena mirati simus, "incurvicervicum" vix a risu
defendimus.
71. Propria sunt verba cum id
significant in quod primo denominata sunt, tralata cum alium natura
intellectum, alium loco praebent. Usitatis
tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt,
modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
72. Audendum
tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur.
Sed minime nobis concessa est onomatopoiia. Quis enim ferat si quid simile
illis merito laudatis ligxe bios et si'ophthalmos fingere audeamus? Iam ne
"balare" quidem aut "hinnire" fortiter diceremus nisi
iudicio vetustatis niterentur.
|