1.
Est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione
vetustate auctoritate consuetudine. Rationem
praestat praecipue analogia, nonnumquam etymologia. Vetera maiestas
quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
2. Auctoritas ab oratoribus
vel historicis peti solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando
nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt
"imo de stirpe recisum"
et
"aeriae
quo congessere palumbes"
et
"silice in nuda"
et
similia): cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et vel error
honestus est magnos duces sequentibus.
3. Consuetudo
vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut nummo, cui
publica forma est. Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue:
4. quam
proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt. Eius haec
vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur referat,
et incerta certis probet. Quod efficitur duplici via: comparatione similium in
extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere
rationem, et deminutione.
5. Comparatio
in nominibus aut genus deprendit aut declinationem: genus, ut, si quaeratur
"funis" masculinum sit an femininum, simile illi sit
"panis": declinationem, ut, si veniat in dubium "hac domu"
dicendum sit an "hac domo", et "domuum" an
"domorum", similia sint "domus" "anus"
"manus".
6. Deminutio
genus modo detegit, ut, ne ab eodem exemplo recedam, "funem"
masculinum esse "funiculus" ostendit.
7. Eadem in
verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiquos secutus
"fervere" brevi media syllaba dicat, deprendatur vitiose loqui, quod
omnia quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e
litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: "prandeo"
pendeo "spondeo", "prandere" pendere "spondere",
at quae o solam habent,
8. dummodo per
eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: "lego"
"dico" "curro", "legere" "dicere"
"currere": etiamsi est apud Lucilium:
"fervit
aqua et fervet: fervit nunc, fervet ad annum".
9. Sed pace dicere hominis
eruditissimi liceat: si "fervit" putat illi simile "currit"
et "legit", "fervo" dicet ut "lego" et
"curro", quod nobis inauditum est. Sed non est haec vera comparatio:
nam "fervit" est illi simile "servit". Quam proportionem
sequenti dicere necesse est "fervire" ut "servire".
10. Prima quoque aliquando
positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me qui
reprenderant quod hoc verbo usus essem: "pepigi"; nam id quidem
dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia
prima positio "paciscor", cum haberet naturam patiendi, faceret
tempore praeterito "pactus sum".
11. Nos praeter auctoritatem
oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tuebamur. Nam cum legeremus
in XII tabulis "ni ita pagunt", inveniebamus simile huic
"cadunt": inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat
"pago" ut "cado", unde non erat dubium sic "pepigi"
nos dicere ut "cecidi".
12. Sed meminerimus non per
omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis
repugnet. Quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est
"lepus" et "lupus" similia positione quantum casibus numerisque
dissentiant, ita respondent non esse paria quia "lepus" epicoenon
sit, "lupus" masculinum, quamquam Varro in eo libro quo initia
Romanae urbis enarrat lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
13. Illi autem idem, cum
interrogantur cur "aper" "apri" et "pater"
"patris" faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt.
Praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut patros
"patris", kaprou "apri" faciat.
14. Illa tamen quomodo
effugient, ut non, quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita
numquam genetivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen "Venus"
"Veneris"? Item, cum es litteris finita per varios exeant
genetivos, numquam tamen eadem ris syllaba terminatos, "Ceres" cogat
dici "Cereris"?
15.
Quid vero quae tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt, cum
"Alba" faciat "Albanos" et "Albensis",
"volo" "volui" et "volavi"? Nam praeterito quidem tempore varie
formari verba prima persona o littera terminata ipsa analogia confitetur, si
quidem facit "cado" "cecidi", "spondeo"
spopondi", "pingo" "pinxi","lego" "legi",
"pono" "posui", "frango" "fregi",
"laudo laudavi".
16. Non enim,
cum primum fingerentur homines, Analogia demissa caelo formam loquendi dedit,
sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quoque modo
caderet. Itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed
observatio, ut ipsam analogian nulla res alia fecerit quam consuetudo.
17. Inhaerent
tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut "audaciter"
potius dicant quam "audacter", licet omnes oratores aliud sequantur,
et "emicavit", non "emicuit", et "conire", non
"coire". His permittamus et "audivisse" et
"scivisse" et "tribunale" et "faciliter" dicere;
"frugalis" quoque sit apud illos, non "frugi": nam quo alio
modo fiet "frugalitas"?
18. Idem "centum milia
nummum" et "fidem deum" ostendant duplices quoque soloecismos
esse, quando et casum mutant et numerum: nesciebamus enim ac non consuetudini
et decori serviebamus, sicut in plurimis quae M. tullius in Oratore divine ut
omnia exsequitur.
19. Sed Augustus quoque in
epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat quod is "calidum" dicere
quam "caldum" malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum
et, ut ipse Graeco verbo significavit, periergon.
20. Atqui hanc quidam
orthoepeian solam putant, quam ego minime excludo. Quid enim tam necessarium
quam recta locutio? Immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam
mutantibus repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolentiae
cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
21. Multum enim litteratus qui
sine adspiratione et producta secunda syllaba salutarit ("avere" est
enim), et "calefacere" dixerit potius quam quod dicimus et
"conservavisse", his adiciat "face" et "dice" et
similia.
22. Recta est haec via: quis
negat? Sed adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis angor
quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed
mutare permittunt, ut cum "ebur" et "robur", ita dicta ac
scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit
"roboris" et "eboris", "sulpur" autem et
"guttur" u litteram in genetivo servent: ideoque "iecur"
etiam et "femur" controversiam fecerunt.
23. Quod non minus est
licentiosum quam si "sulpuri" et "gutturi" subicerent in
genetivo litteram o mediam quia esset "eboris" et
"roboris": sicut Antonius Gnipho, qui "robur" quidem et
"ebur" atque etiam "marmur" fatetur esse, verum fieri vult
ex his "ebura" "robura" "marmura".
24. Quodsi animadverterent litterarum
adfinitatem, scirent sic ab eo quod est "robur" "roboris"
fieri quo modo ab eo quod est "miles limes" "militis
limitis", "iudex vindex" "iudicis vindicis", et quae
supra iam attigi.
25. Quid vero quod, ut dicebam,
similes positiones in longe diversas figuras per obliquos casus exeunt, ut
"virgo Iuno," "fusus lusus", "cuspis puppis" et
mille alia: cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur,
quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis
statim positionibus tota mutentur, ut "Iuppiter"?
26. Quod verbis etiam accidit,
ut illi "fero", cuius praeteritum perfectum et ulterius non
invenitur. Nec plurimum refert nulla haec an praedura sint. Nam quid
"progenies" genetivo singulari, quid plurali "spes" faciet?
Quo modo autem
"quire" et "urgere" vel in praeterita patiendi modo vel in
participia transibunt?
27. Quid de
aliis dicam, cum "senatus senatui" "senati" an
"senatus" faciat incertum sit? Quare mihi non invenuste dici videtur
aliud esse Latine, aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.
28. Etymologia,
quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius
apud Aristotelen invenitur symbolon, quod est "nota". Nam verbum ex
verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. sunt qui
vim potius intuiti originationem vocent.
29. Haec habet
aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res de qua quaeritur eget,
ut cum M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam
id ne mentiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde
sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsignatur etymologiae locus.
30. Nonnumquam
etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum "Triquetram"
dici Siciliam an "Triquedram", "meridiem" an
"medidiem" oporteat quaeritur: aliquando consuetudini servit.
31. Continet
autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt
plurima praecipueque Aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus,
declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum locorum gentium
urbium requiramus: unde Bruti, publicolae, Pythici? cur Latium, Italia,
Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?
32. Iam illa
minora in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum
declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut
porrectis aut adiectis aut detractis aut permutatis litteris syllabisve. Inde
pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim
"consul" a consulendo vel a iudicando: nam et hoc "consulere"
veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud "rogat boni consulas",
id est "bonum iudices":
33.
"senatui" dederit nomen aetas, nam idem patres sunt: et
"rex" "rector" et alia plurima indubitata: nec abnuerim
tegulae regulaeque et similium his rationem: iam sit et "classis" a
calando et "lepus" "levipes" et "vulpes"
"volipes":
34. etiamne a
contrariis aliqua sinemus trahi, ut "lucus" quia umbra opacus parum
luceat, et "ludus" quia sit longissime a lusu, et "Ditis"
quia minime dives? Etiamne "hominem" appellari quia sit humo natus
(quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante
nomen imposuerint terrae quam sibi), et "verba" ab aere verberato?
35. Pergamus:
sic perveniemus eo usque ut "stella" luminis stilla credatur, cuius
etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a me
reprenditur inhumanum est.
36. Qui vero
talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque visus
est Gavius "caelibes" dicere veluti "caelites", quod onere
gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit: eitheous enim eadem de causa dici
adfirmat. Nec ei cedit Modestus inventione: nam, quia Caelo Saturnus genitalia
absciderit, hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Aelius
"pituitam" quia petat vitam.
37. Sed cui non
post Varronem sit venia? Qui "agrum" quia in eo agatur aliquid, et
"gragulos" quia gregatim volent dictos voluit persuadere Ciceroni (ad
eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex
vocibus avium.
38. Sed hoc
tanti fuit vertere, ut "merula", quia sola volat, quasi mera volans
nominaretur. Quidam non dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis causam,
ut ex habitu, quem ad modum dixi, "Longos" et "Rufos", ex
sono "stertere" "murmurare", etiam derivata, ut a
"velocitate" dicitur "velox", et composita pleraque his
similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in
hoc opere non est usus nisi in dubiis.
39. Verba a
vetustate repetita non solum magnos adsertores habent, sed etiam adferunt
orationi maiestatem aliquam non sine delectatione: nam et auctoritatem
antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant.
40. Sed opus
est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta, quia nihil est odiosius
adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus,
qualia sunt "topper" et "antegerio" et
"exanclare" et "prosapia" et Saliorum carmina vix sacerdotibus
suis satis intellecta.
41. Sed illa
mutari vetat religio et consecratis utendum est: oratio vero, cuius summa
virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa si egeat interprete! Ergo ut
novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.
42.
Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest videri nihil peccare qui
utitur iis verbis quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non
solum quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim "tuburchinabundum"
et "lurchinabundum" iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit
auctor, nec "bos lodices", quamquam id Pollioni placet, nec
"gladiola", atqui Messala dixit, nec "parricidatum", quod
in Caelio vix tolerabile videtur, nec "collos" mihi Calvus persuaserit:
quae nec ipsi iam dicerent.
43.
superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum malle sermonem quo
locuti sint homines quam quo loquantur. Et sane quid est aliud vetus sermo quam
vetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium,
constituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetudinem vocemus.
44. Quae si ex eo quod plures
faciunt nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum non orationi modo
sed, quod maius est, vitae: unde enim tantum boni ut pluribus quae recta sunt
placeant? Igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare,
quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil borum
caret reprensione (at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine), sic
in loquendo non si quid vitiose multis insederit pro regula sermonis
accipiendum erit.
45. Nam ut transeam quem ad
modum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam
exclamasse barbare scimus. Ergo
consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum
bonorum.
|