1.
Nunc, quoniam diximus quae sit loquendi regula, dicendum quae scribentibus
custodienda, quod Graeci orthographian vocant, nos recte scribendi scientiam
nominemus. cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus quibus quaeque syllaba
litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut
mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet:
2.
ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae
natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem
littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit:
3.
ut "malus" arborem significet an hominem non bonum apice
distinguitur, "palus" aliud priore syllaba longa, aliud sequenti
significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est,
utrum sequamur plerumque hac nota monendi sumus.
4.
Similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut "ex"
praepositionem si verbum sequeretur "specto", adiecta secundae
syllabae s littera, si "pecto", remota scriberemus.
5.
Illa quoque servata est a multis differentia, ut "ad", cum esset
praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque
"cum", si tempus significaret, per quom, si comitem, per c ac duas
sequentis scriberetur.
6.
Frigidiora his alia, ut "quidquid" c quartam haberet ne interrogare
bis videremur, et "quotidie" non "cotidie", ut sit quot
diebus: verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.
7.
Quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt an quem
separatae observare conveniat, ut cum dico "optinuit" (secundam enim
b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p)
8.
et "immunis" (illud enim quod veritas exigit, sequentis syllabae sono
victum, m gemina commutatur.)
9.
Est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an
sequenti syllabae adiungas. "Haruspex" enim, quia pars eius posterior
a spectando est, s litteram tertiae dabit, "abstemius", quia ex
abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.
10.
Nam k quidem in nullis verbis utendum puto nisi quae significat etiam ut sola
ponatur. Hoc eo non omisi
quod quidam eam quotiens a sequatur necessariam credunt, cum sit c littera,
quae ad omnis vocalis vim suam perferat.
11. Verum
orthographia quoque consuetudini servit ideoque saepe mutata est. Nam illa
vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris
earum formae fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae
interim longa ac brevis, ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo
exprimit posita est:
12. ut a
Latinis veteribus d plurimis in verbis ultimam adiectam, quod manifestum est
etiam ex columna rostrata, quae est duilio in foro posita, interim g quoque, ut
in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, "vesperug", quod
"vesperuginem" accipimus.
13. De
mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est:
fortasse enim sicut scribebant, etiam loquebantur.
14. Semivocalis
geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et
ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
15. Diutius
duravit ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ei uterentur: ea casibus
numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit:"iam" "puerei
venere": e postremum facito atque i,
"ut
pueri plures fiant"
ac
deinceps idem:
"mendaci furique addes e,
cum dare furi iusseris."
16. Quod quidem
cum supervacuum est quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum
aliquando; nam in iis quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa
terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec
"aurei" "argentei" et his similia:
17. idque iis
praecipue qui ad lectionem instituentur etiam impedimento erit, sicut in
Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte
ultima adscribunt, sed quibusdam etiam interponunt, ut in LEISTEI, quia etymologia
ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.
18. Ae
syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant,
quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in dativum vel
genetivum casum incidissent, unde "pictai vestis" et
"aquai" Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inservit.
19. In isdem
plurali numero e utebantur: "hi sullae, Galbae". Est in hac quoque
parte Lucili praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum
credet apud ipsum in nono requirat.
20. Quid quod
Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium
longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut "caussae"
"cassus" "divissiones"? Quo modo et ipsum et
Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent.
21. Atqui paulum superiores
etiam illud quod nos gemina dicimus "iussi" una dixerunt. Iam
"optimus" "maximus" ut mediam i litteram, quae veteribus u
fuerat, acciperent c. primum Caesaris inscriptione traditur factum.
22. "Here" nunc e
littera terminamus: at veterum comicorum adhuc libris invenio "heri ad me
venit": quod idem in epistulis Augusti, quas sua manu scripsit aut
emendavit, deprenditur. Quid?
23. non Cato Censorius
"dicam" et "faciam" "dicae" et "faciae"
scripsit, eundemque in ceteris quae similiter cadunt modum tenuit? Quod et ex
veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera
positum.
24. "Sibe" et
"quase" scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint
auctores nescio: T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum
sequebatur. Haec nos i
littera finimus.
25. Quid dicam
"vortices" et "vorsus" ceteraque ad eundem modum, quae
primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur?
26. Nostri
praeceptores "servum" "cervum"que u et o litteris
scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi
nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione quam reddidi: neutro sane modo
vox quam sentimus efficitur, nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus
litteram adiecerat.
27. Illud nunc
melius, quod "cui" tribus quas praeposui litteris enotamus, in quo
pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo
"qui" distingueretur.
28. Quid quae
scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et "Gaius" C littera
significatur, quae inversa mulierem declarat, quia tam Gaias esse vocitatas
quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet:
29. nec
"Gnaeus" eam litteram in praenominis nota accipit qua sonat, et
"columnam" et "consules" exempta n littera legimus, et
"Subura", cum tribus litteris notatur, C tertiam ostendit. Multa sunt
generis huius, sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis
excesserint.
30. Iudicium
autem suum grammaticus interponat his omnibus: nam hoc valere plurimum debet.
Ego, nisi quod consuetudo optinuerit, sic scribendum quidque iudico quomodo
sonat.
31. Hic enim
est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus.
Itaque id exprimere debent quod dicturi sumus.
32. Hae fere
sunt emendate loquendi scribendique partes: duas reliquas significanter
ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed, cum mihi officia rhetoris
supersint, maiori operi reservo.
33. Redit autem
illa cogitatio, quosdam fore qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta
quoque maius aliquid agentibus putent: nec ipse ad extremam usque anxietatem et
ineptas cavillationes descendendum atque his ingenia concidi et comminui credo.
34. Sed nihil
ex grammatice nocuerit nisi quod supervacuum est. An ideo minor est M. tullius
orator quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio, ut epistulis
apparet, recte loquendi asper quoque exactor?
35. Aut vim C.
Caesaris fregerunt editi de analogia libri? Aut ideo minus Messala nitidus quia
quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? Non
obstant hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus.
|