1.
superest lectio: in qua puer ut sciat ubi suspendere spiritum debeat, quo loco
versum distinguere, ubi cludatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel
summittenda sit vox, quid quoque flexu, quid lentius celerius concitatius
lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
2.
Unum est igitur quod in hac parte praecipiam, ut omnia ista facere possit:
intellegat. Sit autem in primis lectio virilis et cum sanctitate quadam gravis,
et non quidem prorsae similis, quia et carmen est et se poetae canere
testantur, non tamen in canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a plerisque
fit, effeminata: de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus
dixisse: "si cantas, male cantas: Si legis, cantas".
3.
Nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim,
esse tamen flexum quendam quo distinguantur ab iis in quibus poeta persona sua
utetur.
4.
Cetera admonitione magna egent, in primis ut tenerae mentes tracturaeque altius
quidquid rudibus et omnium ignaris insederit non modo quae diserta sed vel
magis quae honesta sunt discant.
5.
Ideoque optime institutum est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet,
quamquam ad intellegendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est: sed huic
rei superest tempus, neque enim semel legentur. Interim et
sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum
ducat et optimis inbuatur.
6. Utiles tragoediae: alunt et
lyrici, si tamen in iis non auctores modo sed etiam partes operis elegeris: nam
et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia
vero, utique qua amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata sotadeorum (nam de
sotadeis ne praecipiendum quidem est), amoveantur si fieri potest, si minus,
certe ad firmius aetatis robur reserventur.
7. Comoediae, quae plurimum
conferre ad eloquentiam potest, cum per omnis et personas et adfectus eat, quem
usum in pueris putem paulo post suo loco dicam: nam cum mores in tuto fuerint,
inter praecipua legenda erit.
8. De Menandro loquor, nec
tamen excluserim alios: nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid;
sed pueris quae maxime ingenium alant atque animum augeant praelegenda:
ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit. Multum
autem veteres etiam Latini conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte
valuerunt, in primis copiam verborum: quorum in tragoediis gravitas, in
comoediis elegantia et quidam velut atticismos inveniri potest.
9. Oeconomia quoque in iis
diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem
sententias putaverunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis
petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
10. Denique credamus summis
oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum
eloquentiae adsumunt.
11. Nam praecipue quidem apud
Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros qui sunt proximi,
videmus Enni Acci Pacuvi Lucili Terenti Caecili et aliorum inseri versus, summa
non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus
aures a forensi asperitate respirant.
12. Quibus accedit non
mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae
proposuere confirment. Verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad
robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum
temporibus sed vitae spatio terminentur.
13. In praelegendo grammaticus
et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto
versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in
carminibus ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
14. Deprendat quae barbara,
quae inpropria, quae contra legem loquendi sint posita, non ut ex his utique
improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo
ignoscitur ut vitia ipsa aliis in carmine appellationibus nominentur:
metaplasmus enim et schematismus et schemata, ut dixi, vocamus et laudem
virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
15. Id quoque inter prima
rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intellegenda sint.
Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis
diligentia est.
16. Enimvero iam maiore cura
doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur,
schemata utraque, id est figuras, quaeque lexeos quaeque dianoeas vocantur:
quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo quo mihi de ornatu
orationis dicendum erit.
17. Praecipue vero illa infigat
animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique
convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis,
ubi modus.
18. His accedet enarratio
historiarum, diligens quidem illa, non tamen usque ad supervacuum laborem
occupata: nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis
est. Persequi quidem quid quis umquam vel contemptissimorum hominum dixerit aut
nimiae miseriae aut inanis iactantiae est, et detinet atque obruit ingenia
melius aliis vacatura.
19. Nam qui omnis etiam
indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam
potest: atqui pleni sunt eius modi impedimentis grammaticorum commentarii, vix
ipsis qui composuerunt satis noti.
20. Nam Didymo, quo nemo plura
scripsit, accidisse compertum est ut, cum historiae cuidam tamquam vanae
repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat.
21. Quod evenit praecipue in
fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda, unde improbissimo
cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus,
ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui numquam fuere non possunt: nam
in notioribus frequentissime deprenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter virtutes grammatici
habebitur aliqua nescire.
|