1.
Et finitae quidem sunt partes duae quas haec professio pollicetur, id est ratio
loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen, hanc historicen
vocant. Adiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia quibus aetatis
nondum rhetorem capientis instituant.
2.
Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare
sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem
stilo exigere condiscant: versus primo solvere, mox mutatis verbis
interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et
exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
3.
Quod opus, etiam consummatis professoribus difficile, qui commode tractaverit
cuicumque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et aetiologiae
subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex
lectione ducunt: quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia
universalis est vox, aetiologia personis continetur.
4.
Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in
voce simplici: "dixit ille" aut "dicere solebat"; alterum
quod est in respondendo: "interrogatus ille", vel "cum hoc ei
dictum esset, respondit"; tertium huic non dissimile: "cum quis
dixisset aliquid" vel "fecisset".
5.
Etiam in ipsorum factis esse chrian putant, ut: "Crates, cum indoctum
puerum vidisset, paedagogum eius percussit", et aliud paene par ei, quod
tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt chreiodes, ut: "Milo,
quem vitulum adsueverat ferre, taurum ferebat". In his omnibus et
declinatio per eosdem ducitur casus et tam factorum quam dictorum ratio est.
6.
Narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa, non eloquentiae tractandas
puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria
grammaticis fecerunt: Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.
|