1.
Haec de grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod
infinitum erat, sed ut maxime necessaria. Nunc de ceteris artibus quibus
instituendos priusquam rhetori tradantur pueros existimo strictim subiungam, ut
efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci encyclion paedian vocant.
2.
Nam isdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt: quae
quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec
rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi
necessariae quaeritur.
3.
Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet scire quem
ad modum in data linea constitui triangula aequis lateribus possint? Aut quo
melius vel defendet reum vel reget consilia qui citharae sonos nominibus et
spatiis distinxerit?
4. Enumerent etiam fortasse
multos quamlibet utiles foro qui neque geometren audierint nec musicos nisi hac
communi voluptate aurium intellegant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M.
Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur: non eum a nobis institui
oratorem qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti
illius et nulla parte cessantis.
5. Nam et sapientem formantes
eum qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus non
modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam
parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt, sicut exquisitas interim
ambiguitates: non quia keratinai aut krokodilinai possint facere sapientem, sed
quia illum ne in minimis quidem oporteat falli.
6. Similiter oratorem, qui
debet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia
subiungam, sed hae quoque artes ut sit consummatus iuvabunt: nisi forte
antidotus quidem atque alia quae oculis aut vulneribus medentur ex multis atque
interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex
diversis fit una illa mixtura quae nulli earum similis est ex quibus constat,
sed proprias vires ex omnibus sumit,
7. et muta animalia mellis
illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere
perficiunt: nos mirabimur si oratio, qua nihil praestantius homini dedit
providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in
dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque
sentiuntur.
8. "Fuit aliquis sine iis
disertus". Sed ego oratorem volo. "Non multum adiciunt". Sed
aeque non erit totum cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse
conveniet: cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut
saltem plura fiant. Sed cur
deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque
desperatur quidquid fieri potest.
9. Atque ego
vel iudicio veterum poteram esse contentus. Nam quis ignorat musicen, ut de hac
primum loquar, tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam
venerationis habuisse ut idem musici et vates et sapientes iudicarentur, mittam
alios, Orpheus et Linus: quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes
quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa
etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.
10. Itaque et
Timagenes auctor est omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen
extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia
convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
Iopas vero ille Vergili nonne
canit
"errantem
lunam solisque labores"
et
cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus musicen cum
divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
11. Quod si datur, erit etiam
oratori necessaria, si quidem, ut diximus, haec quoque pars, quae ab oratoribus
relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit ac sine omnium talium
scientia non potest esse perfecta eloquentia.
12. Atqui claros nomine
sapientiae viros nemo dubitaverit studiosos musices fuisse, cum Pythagoras
atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint mundum
ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo
contenti dissimilium concordia, quam vocant harmonian, sonum quoque his motibus
dederint.
13. Nam Plato cum in aliis
quibusdam tum praecipue in Timaeo ne intellegi quidem nisi ab iis qui hanc
quoque partem disciplinae diligenter perceperint potest. De philosophis loquor,
quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
14. duces maximos et fidibus et
tibiis cecinisse traditum, exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus
cornua ac tubae faciunt? Quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana
in bellis gloria ceteris praestat.
15. Non igitur
frustra Plato civili viro, quem politikon vocat, necessariam musicen credidit,
et eius sectae, quae aliis severissima, aliis asperrima videtur, principes in
hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his
studiis accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor,
musices disciplinam probavit.
16. Atque eam
natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse,
si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus in quibus
plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum
fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
17. Laudem
adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere.
Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt:
si quidem Archytas atque Evenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt,
et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum
quidem scriptor, sed quem Plato adeo probavit ut suppositos capiti libros eius
cum moreretur habuisse credatur,
18. tum Eupolis, apud quem
Prodamus et musicen et litteras docet et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se
ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic
institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in
Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem inpendiorum quae
in educationem contulerit exponens psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
19. Unde etiam ille mos, ut in
conviviis post cenam circumferretur lyra, cuius cum se imperitum Themistocles
confessus esset, ut verbis Ciceronis utar, "est habitus indoctior".
20. Sed veterum
quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit: versus quoque
Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt
manifestum ne illis quidem qui rudes ac bellicosi videntur curam musices,
quantam illa recipiebat aetas, defuisse.
21. Denique in
proverbium usque Graecorum celebratum est indoctos a Musis atque a Gratiis
abesse.
22. Verum quid
ex ea proprie petat futurus orator disseramus. Numeros musice duplices habet,
in vocibus et in corpore: utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis
rationem Aristoxenus musicus dividit in rhythmon et melos, quorum alterum
modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non haec omnia oratori
necessaria? Quorum unum ad gestum, alterum ad conlocationem verborum, tertium
ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet:
23. nisi forte
in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa
copulatio vocum, in agendo supervacua est, aut non compositio et sonus in
oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
24. Namque et
voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit
totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
25. Atqui in
orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium
adfectus, aliaque et conlocationis et vocis, ut eodem utar verbo, modulatione
concitationem iudicis, alia misericordiam petimus, cum etiam organis, quibus
sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.
26. Corporis quoque aptus et
decens motus, qui dicitur eurythmia, et est necessarius nec aliunde peti
potest: in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est
locus.
27.
Age, non habebit in primis curam vocis orator? Quid tam musices proprium? Sed
ne haec quidem praesumenda pars est: uno interim contenti simus exemplo C.
Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post
eum musicus fistula, quam tonarion vocant, modos quibus deberet intendi
ministrabat.
28.
haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam
timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores, etiam "crassiore",
ut vocant, "Musa", dubitationem huius utilitatis eximere.
29.
Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine
musice? Ac si quis tam caecus animi est ut de aliis dubitet, illos certe qui
cannina ad lyram composuerunt. Haec diutius forent dicenda si hoc studium velut
novum praeciperem.
30. cum vero
antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnis, qui modo
legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, non est committendum ut illa
dubia faciam defensionis sollicitudine.
31. Quamvis
autem satis iam ex ipsis quibus sum modo usus exemplis credam esse manifestum
quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto non hanc
a me praecipi quae nunc in scaenis effeminata et inpudicis modis fracta non ex
parte minima si quid in nobis virilis roboris manebat excidit, sed qua laudes
fortium canebantur quaque ipsi fortes canebant: nec psalteria et spadicas,
etiam virginibus probis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos
leniendosque adfectus plurimum valet.
32. Nam et
Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes iussa
mutare in spondium modos tibicina composuisse, et Chrysippus etiam nutricum
illi quae adhibetur infantibus adlectationi suum quoddam carmen adsignat. Est
etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui
sacrificanti Phrygium cecinerat,
33. acto illo
in insaniam et per praecipitia delato accusari quod causa mortis extiterit:
quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo
non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?
34. In
geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus: agitari namque animos
et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse
eam non, ut ceteras artis, cum perceptae sint sed cum discatur existimant.
35. Id vulgaris
opinio est: nec sine causa summi viri etiam inpensam huic scientiae operam dederunt.
Nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia
non oratori modo sed cuicumque primis saltem litteris erudito necessaria est.
In causis vero vel frequentissime versari solet: in quibus actor, non dico si
circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a
computatione dissentit, iudicatur indoctus.
36. Illa vero
linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis
mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria
cognationem.
37.
Iam primum ordo est geometriae necessarius: nonne et eloquentiae? Ex prioribus geometria probat insequentia
et certis incerta: nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum
quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter quod pluris
invenias qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen
numquam probabit dialectice.
38. Nam et syllogismis si res
poscet utetur, et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. Denique
probationum quae sunt potentissimae grammicae apodixis vulgo dicuntur: quid
autem magis oratio quam probationem petit?
39. Falsa quoque veris similia
geometria ratione deprendit. Fit hoc et in numeris per quasdam quas
pseudographias vocant, quibus pueri ludere solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita
proponenti credat: "quorum locorum extremae lineae eandem mensuram
colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur par sit necesse
est".
40. At id
falsum est: nam plurimum refert cuius sit formae ille circumitus, reprehensique
a geometris sunt historici qui magnitudinem insularum satis significari
navigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma perfectissima, ita
capacissima est.
41. Ideoque
illa circumcurrens linea, si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime
perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat,
rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam
inaequalibus.
42. Sed alia
forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum.
Iugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in
latitudinem patere non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circumitus et
quantum campi cludat colligere expeditum.
43. At centeni
et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius
clusae quattuor lineis areae faciunt. Id si computare quem piget, brevioribus
numeris idem discat. Nam deni in quadram pedes quadraginta per oram, intra
centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo quod
amplectuntur quartam deducent eodem circumductu.
44. Si vero
porrecti utrimque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos
habebunt quam per quot longitudo ducetur: quae circumibit autem linea eiusdem
spatii erit cuius ea quae centum continet. Ita quidquid formae quadrati
detraxeris, amplitudini quoque peribit.
45. Ergo etiam
id fieri potest, ut maiore circumitu minor loci amplitudo cludatur. Haec in
planis; nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam
caeli.
46. Quid quod
se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? In qua, cum siderum certos
constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque
fortuitum: quod ipsum nonnumquam pertinere ad oratorem potest.
47. An vero,
cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis
metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Pauli de lunae
defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur,
non videtur esse usus oratoris officio?
48. Quod si
Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium
exercitum perdidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysi tyrannidem venit,
non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici transeamusque quod
Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit,
49. illud
utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones,
quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione videndi, de
sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus
solvi solere: ut, si est oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus
rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
|