1.
Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus qua pronuntiandi scientiam futurus
orator desiderat. Non enim puerum quem in hoc instituimus aut femineae vocis
exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
2.
Nec vitia ebrietatis effingat nec servili vernilitate inbuatur nec amoris
avaritiae metus discat adfectum: quae neque oratori sunt necessaria et mentem
praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem inficiunt; nam frequens
imitatio transit in mores.
3. Ne gestus quidem omnis ac
motus a comoedis petendus est. Quamquam enim utrumque eorum ad quendam modum
praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scaenico, nec vultu nec manu
nec excursionibus nimius. Nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est ne
ars esse videatur.
4. Quod est igitur huius
doctoris officium? In primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint
verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. Quarundam enim vel exilitate
vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis
non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
5. Quippe et rho litterae, qua
Demosthenes quoque laboravit, labda succedit, quarum vis est apud nos quoque,
et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur.
6. Ne illas quidem circa s
litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec
oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem
vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci catapeplasmenon
dicunt
7. (sic appellatur cantus
tibiarum quae, praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu
graviorem spiritum reddunt).
8. curabit etiam ne extremae
syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut quotiens exclamandum erit
lateris conatus sit ille, non capitis,ut gestus ad vocem, vultus ad gestum
accommodetur.
9. Observandum erit etiam ut
recta sit facies dicentis, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictum
distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata
utrolibet cervix.
10. Nam frons pluribus
generibus peccat. Vidi multos quorum supercilia ad singulos vocis conatus
adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in
verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
11. Infinitum autem, ut mox
dicemus, in his quoque rebus momentum est, et nihil potest placere quod non
decet.
12. Debet etiam docere comoedus
quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira,
qui flexus deceat miserationem: quod ita optime faciet si certos ex comoediis
elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est actionibus similes.
13. Idem autem non ad
pronuntiandum modo utilissimi, verum ad augendam quoque eloquentiam maxime
accommodati erunt.
14. Et haec dum infirma aetas
maiora non capiet: ceterum cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum
iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum
lectionem formet verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem
clare et quem ad modum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem vocem
memoriam exerceat.
15. Ne illos quidem reprehendendos
puto qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. Non de iis loquor quibus pars
vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos
enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim):
16. sed nomen est idem iis a
quibus gestus motusque formantur, ut recta sint bracchia, ne indoctae rusticae
manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput
oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
17. Nam neque haec esse in
parte pronuntiationis negaverit quisquam neque ipsam pronuntiationem ab oratore
secernet: et certe quod facere oporteat non indignandum est discere, cum
praesertim haec chironomia, quae est (ut nomine ipso declaratur) lex gestus, et
ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso
etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum, et a
Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
18. Nam Lacedaemonios quidem
etiam saltationem quandam tamquam ad bella quoque utilem habuisse inter
exercitationes accepimus. Neque id veteribus Romanis dedecori fuit: argumentum
est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio et illa in
tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit ut orator
utatur "laterum inclinatione forti ac virili, non a scaena et
histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra". Cuius disciplinae usus in
nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
19. A me tamen nec ultra
puerilis annos retinebitur nec in his ipsis diu. Neque enim gestum oratoris
componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac
exercitatione puerili, unde nos non id agentis furtim decor ille discentibus
traditus prosequatur.
|