1.
Quaeri solet an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et
percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot
disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse
sufficiat, et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari
non oportere.
2.
Sed non satis perspiciunt quantum natura humani ingenii valeat, quae ita est
agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit
quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo sed eodem
temporis momento vim suam intendat.
3.
An vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus
serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt
continent praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat - et
haec pariter omnia?
4.
Quid? nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia dicimus alia
providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio gestus
pronuntiatio vultus motus desiderentur? Quae si velut sub uno conatu tam
diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamurcum praesertim
reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius
in labore uno perseverare? Ideo et stilus lectione requiescit et ipsius lectionis
taedium vicibus levatur;
5. quamlibet multa egerimus,
quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. Quis non optundi possit
si per totum diem cuiuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur
sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore
fastidio alitur.
6. Aut dicant isti mihi quae
sit alia ratio discendi. Grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum,
omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora?
Et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas? Et, ut semel
finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
7. cur non idem suademus
agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant? ne pratis et
pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid
forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus
domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? Quarum
nos una res quaelibet nihil intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa
facere quam diu.
8. Illud quidem minime
verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent; neque enim ulla
aetas minus fatigatur. Mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas; nam et
dociliora sunt ingenia priusquam obduruerunt
9. (id vel hoc argumento
patet, quod intra biennium quam verba recte formare potuerunt quamvis nullo
instante omnia fere locuntur: at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus
repugnat! Magis scias si quem iam robustum instituere litteris coeperis non
sine causa dici paidomatheis eos qui in sua quidque arte optime faciant)
10. et patientior est laboris
natura pueris quam iuvenibus. Videlicet ut corpora infantium nec casus, quo in
terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua
reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia
pondus illis abest nec se ipsi gravant: sic animi quoque, credo quia minore
conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt sed formandos se tantummodo
praestant, non similiter fatigantur.
11. Praeterea secundum aliam
aetatis illius facilitatem velut simplicius docentis secuntur nec quae iam
egerint metiuntur: abest illis adhuc etiam laboris iudicium. Porro, ut
frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
12. Sed ne temporis quidem
umquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est. cum ad
stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec
studia vel non vacabit vel non libebit.
13. Ergo cum grammaticus totum
diem occupare non possit, nec debeat ne discentis animum taedio avertat, quibus
potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
14. Nam nec ego consumi
studentem in his artibus volo: nec moduletur aut musicis notis cantica
excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat; non
domoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio. Quae si omnia exigerem,
suppeditabat tamen tempus; longa est enim quae discit aetas, et ego non de
tardis ingeniis loquor.
15. Denique cur in his omnibus
quae discenda oratori futuro puto eminuit Plato? Qui non contentus disciplinis
quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam
navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
16. Difficultatis patrocinia
praeteximus segnitiae; neque enim nobis operis amor est, nec quia sit honesta
ac rerum pulcherrima eloquentia petitur ipsa, sed ad vilem usum et sordidum
lucrum accingimur.
17. Dicant sine his in foro
multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et
plus voci suae debeat praeco. Ne
velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.
18. Qui vero
imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam, ut ait
non ignobilis tragicus, "reginam rerum orationem" ponet ante oculos,
fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac
scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi
ut tempora, quae spectaculis campo tesseris, otiosis denique sermonibus, ne
dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico
inpendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis
voluptatibus. Dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis
iuvarent.
19. Sed nos
haec ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis quibus antequam maiora capiat
puer instituendus est: proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris
officia transibit.
|