1.
Tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus
eloquentiae, Latinis quidem semper, sed etiam Graecis interim, discipuli serius
quam ratio postulat traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri
suas partis omiserunt et grammatici alienas occupaverunt.
2. Nam et illi declamare modo
et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt idque intra
deliberativas iudicialisque materias (nam cetera ut professione sua minora
despiciunt), et hi non satis credunt excepisse quae relicta erant (quo nomine
gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias usque [ad suasorias], in
quibus onus dicendi vel maximum est, inrumpunt.
3. Hinc ergo accidit ut quae
alterius artis prima erant opera facta sint alterius novissima, et aetas
altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud
grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi
magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.
4. Nos suum cuique professioni
modum demus: et grammatice, quam in Latinum transferentes litteraturam
vocaverunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae
paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta; nam tenuis a fonte
adsumptis +historicorum criticorumque+ viribus pleno iam satis alveo fluit, cum
praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium
maximarum artium scientiam amplexa sit.
5. et rhetorice, cui nomen vis
eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad
se laborem: quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est.
6. Neque infitiabor aliquem ex
his qui grammaticen profiteantur eo usque scientiae progredi posse ut ad haec
quoque tradenda sufficiat. Sed
cum id aget, rhetoris officio fungetur, non suo.
7. Nos porro
quaerimus quando iis quae rhetorice praecipit percipiendis puer maturus esse
videatur: in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed
quantum in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit rhetori
tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed hoc ipsum ex superiore
pendet quaestione.
8. Nam si
grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est: si
rhetor prima officia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi
vituperandique opusculis cura eius desideratur.
9. An
ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut
thesis dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque
quibus verae fictaeque controversiae continentur? Ex quo palam est
quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio quam et primam habuit et
diu solam.
10. Quid autem est ex his de
quibus supra dixi quod non cum in alia quae sunt rhetorum propria, tum certe in
illud iudiciale causae genus incidat? An
non in foro narrandum est? Qua in parte nescio an sit vel plurimum.
11. Non laus ac
vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? Non communes loci, sive
qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones
generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio, ut
"sitne parvis argumentis credendum" et "pro testibus" et
"in testes", in mediis litium medullis versantur?
12. Arma sunt
haec quodam modo praeparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quae qui
pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet cum
eius membra fundentur. Neque hanc, ut aliqui putabunt, festinationem meam sic
quisquam calumnietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum protinus a
grammaticis putem.
13. Dabuntur
illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum ne binis praeceptoribus
oneretur puer. Non enim crescet, sed dividetur qui sub uno miscebatur labor, et
erit sui quisque operis magister utilior: quod adhuc optinent Graeci, a Latinis
omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
|