1.
Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos
rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt,
sed apud minores aliquamdiu detinent, tamquam instituendis artibus magis sit
apta mediocritas praeceptoris cum ad intellectum atque imitationem facilior,
tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
2.
Qua in re mihi non arbitror diu laborandum ut ostendam quanto sit melius
optimis inbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas
consequatur, cum geminatum onus succedentis premat, et quidem dedocendi gravius
ac prius quam docendi:
3.
propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis quos
alius instituisset solitum exigere mercedes quam si rudes traderentur. Error
tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant et
bono sane stomacho contenti sunt:
4.
quae quamquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcumque
tolerabilis si eius modi praeceptores minus docerent, non peius; alter ille
etiam frequentior, quod eos qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti non
putant ad minora descendere, idque interim fieri quia fastidiant praestare hanc
inferioribus curam, interim quia omnino non possint.
5.
Ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime,
si velit, optimum quemque contendo: primum quod eum qui eloquentia ceteris
praestet illa quoque per quae ad eloquentiam pervenitur diligentissime
percepisse credibile est, deinde quia plurimum in praecipiendo valet ratio,
6.
quae doctissimo cuique plenissima est, postremo quia nemo sic in maioribus
eminet ut eum minora deficiant: nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit,
illa autem quae in ornamentum operis eius accedunt alius melius elaborasset,
aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit
praestantissimus medicus.
7.
Quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi
puerilis infirmitas possit? Ego vero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem
prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit, summittentem se ad
mensuram discentis, ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvolo faciat,
det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit.
8. Quid si
plerumque accidit ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo quae a
doctissimo quoque dicuntur? Nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et, quo
quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut
statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
9. Nam tumidos et corruptos et
tinnulos et quocumque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium
sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine
inflantur, et recto itinere lassi plerumque devertunt. Erit ergo etiam obscurior quo quisque
deterior.
10. Non excidit
mihi scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse
quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad
imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere: quod a quibusdam sic
accipi potest tamquam haec quam nunc tueor sententia priori diversa sit.
11. Id a me
procul aberit; namque ea causa vel maxima est cur optimo cuique praeceptori sit
tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent quod
inutile non sit imitari, aut, si quid erraverint, statim corrigentur: at
indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio
suo coget.
12. Sit ergo
tam eloquentia quam moribus praestantissimus qui ad Phoenicis Homerici exemplum
dicere ac facere doceat.
|