1.
Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus,
non omittendum videtur id quoque, ut moneam quantum sit conlaturus ad profectum
discentium rhetor si, quem ad modum a grammaticis exigitur poetarum enarratio,
ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se
discipulos instruxerit. Quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes
utile esse crediderant, servavimus:
2. ceterum sentientibus iam
tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi
fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum
nostrum sequebantur.
3. Nec tamen, etiam si quid
novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet: nunc vero scio id
fieri apud Graecos, sed magis per adiutores, quia non videntur tempora
suffectura si legentibus singulis praeire semper ipsi velint.
4. Et hercule praelectio quae
in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur,
etiam illa quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet,
multum infra rhetoris officium existimanda est.
5. At demonstrare virtutes
vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi quo se
magistrum eloquentiae pollicetur maxime proprium est, eo quidem validius quod
non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius
quisque eorum velit libri lectione deserviant.
6. Nam mihi cum facilius, tum
etiam multo videtur magis utile facto silentio unum aliquem (quod ipsum
imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus
pronuntiationi quoque adsuescant:
7. tum exposita causa in quam
scripta legetur oratio (nam sic clarius quae dicentur intellegi poterunt),
nihil otiosum pati quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit:
quae in prohoemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux brevitas fides,
quod aliquando consilium et quam occulta calliditas
8. (namque ea sola in hoc ars
est, quae intellegi nisi ab artifice non possit): quanta deinceps in dividendo
prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua
iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut
denique dominetur in adfectibus atque in pectora inrumpat animumque iudicum
similem iis quae dicit efficiat;
9. tum, in ratione eloquendi,
quod verbum proprium ornatum sublime, ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei
contraria, quid speciose tralatum, quae figura verborum, quae levis et
quadrata, virilis tamen compositio.
10. Ne id quidem inutile, etiam
corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum
pravitate mirentur, legi palam, ostendique in his quam multa inpropria obscura
tumida humilia sordida lasciva effeminata sint: quae non laudantur modo a
plerisque, sed, quod est peius, propter hoc ipsum quod sunt prava laudantur.
11. Nam sermo rectus et
secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur; illa vero quae
utcumque deflexa sunt tamquam exquisitiora miramur non aliter quam distortis et
quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis
quae nihil ex communis habitus bonis perdiderunt,
12. atque etiam qui specie
capiuntur vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore
nitidis plus esse formae putant quam possit tribuere incorrupta natura, ut
pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
13. Neque solum haec ipse
debebit docere praeceptor, sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum
experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures:
simul ad id perducentur quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et
intellegant. Nam quid aliud
agimus docendo eos quam ne semper docendi sint?
14. Hoc
diligentiae genus ausim dicere plus conlaturum discentibus quam omnes omnium
artes, quae iuvant sine dubio multum, sed latiore quadam comprensione per omnes
quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt?
15. Sicut de re
militari quamquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit
scire qua ducum quisque ratione in quali re tempore loco sit sapienter usus aut
contra: nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.
16. An vero
declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus
contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? Corrigetur palam si quid in
declamando discipulus erraverit: non potentius erit emendare orationem, quin
immo etiam iucundius? Aliena enim vitia reprendi quisque mavult quam sua.
17. Nec deerant
plura quae dicerem: sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non
pigeat facere istud quam non displicebit.
18. Quod si
potuerit optineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi, sint
incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus
videbatur, probaverunt, alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatium
ingenia magis accommodatum.
19. Ego optimos
quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime
expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium (et hic historiae
maior est auctor, ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit).
20. Cicero, ut
mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec
prodesse tantum sed etiam amari potest: tum, quem ad modum Livius praecipit, ut
quisque erit Ciceroni simillimus.
21. duo autem
genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius
admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere
velit; fient enim horridi atque ieiuni: nam neque vim eorum adhuc intellectu
consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris
temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis viris
videbuntur.
22. Alterum,
quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate
prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius
quo propius est adament.
23. Firmis
autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere (ex
quibus si adsumatur solida ac virilis ingenii vis deterso rudis saeculi
squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet) et novos, quibus et ipsis
multa virtus adest:
24. neque enim
nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam
oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito.
Multa ergo licebit eligere, sed curandum erit ne iis quibus permixta sunt
inquinentur.
25. Quosdam
vero etiam quos totos imitari oporteat et fuisse nuper et nunc esse quidni
libenter non concesserim modo verum etiam contenderim?
26. Sed hi qui
sint non cuiuscumque est pronuntiare. tutius circa priores vel erratur, ideoque
hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.
|