1.
fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam
materias quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione derigere,
latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam
adfectibus:
2.
alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes quid omisisset
quisque tractabant, quosdam vero locos non minore cura quam cum ad dicendum
ipsi surgerent excolebant. Utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo;
sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam
protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos:
3.
primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad
cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem
audiunt quam reprehendentem. Si
qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur
admonitioni et taciti repugnant.
4. Neque ideo
tamen minus vitia aperte coarguenda sunt: habenda enim ratio ceterorum, qui
recta esse quae praeceptor non emendaverit credent. Utraque autem ratio
miscenda est et ita tractanda ut ipsae res postulabunt.
5. Namque incipientibus danda
erit velut praeformata materia secundum cuiusque vires. At cum satis
composuisse se ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia,
quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.
6. Nonnumquam
credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem
sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. Quodsi satis prudenter dicenda
viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera: si quid erraverint
adhuc, erunt ad ducem reducendi.
7. cui rei
simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos
ore suo conlatos partiuntur: at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et
circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent: tum expertas vires libero
caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.
|