1.
Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis de quibus nunc
disserimus aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris
est, die dicant: quod quidem maxime patres exigunt, atque ita demum studere
liberos suos si quam frequentissime declamaverint credunt, cum profectus
praecipue diligentia constet.
2.
Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere
electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura
voluminum locos multo magis suadeam.
3.
Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua, et qui erunt in
difficiliore huius laboris genere versati sine molestia quae ipsi composuerint
iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis, semperque habebunt
intra se quod imitentur, et iam non sentientes formam orationis illam quam
mente penitus acceperint expriment.
4.
Abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione ac figuris iam non
quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. Accedit his
et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. Nam
et plus auctoritatis adferunt ea quae non praesentis gratia litis sunt
comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant.
5.
Aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui
fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. Verum id
quoque tum fieri oportebit cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut
praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.
|