1.
Virtus praeceptoris haberi solet, nec inmerito, diligenter in iis quos
erudiendos susceperit notare discrimina ingeniorum, et quo quemque natura
maxime ferat scire. Nam est in hoc incredibilis quaedam varietas, nec pauciores
animorum paene quam corporum formae.
2.
Quod intellegi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant
genere dicendi ut nemo sit alteri similis, quamvis plurimi se ad eorum quos
probabant imitationem composuerint.
3.
Utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere ut propria naturae bona
doctrina foverent, et in id potissimum ingenia quo tenderent adiuvarentur: ut
si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit,
expertus eorum omni modo corpus animumque discernat cui quisque certamini
praeparandus sit,
4.
ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus cuius ingenium
presso limatoque genere dicendi, cuius acri gravi dulci aspero nitido urbano
maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis ut in eo quo quisque eminet
provehatur,
5. quod et adiuta cura natura
magis evalescat et qui in diversa ducatur neque in iis quibus minus aptus est
satis possit efficere et ea in quae natus videtur deserendo faciat infirmiora.
6. Quod mihi (libera enim vel
contra receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte verum
videtur: nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus necessarium est.
7.
In his quoque certum studiorum facere dilectum nemo dissuaserit. Namque erit
alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio
iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi: sic discernet haec dicendi magister
quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve
quid ex iis quae sunt sacrorum certaminum.
8.
Verum ei qui foro destinabitur non in unam partem aliquam sed in omnia quae
sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti videbuntur, elaborandum
est; nam et omnino supervacua erat doctrina si natura sufficeret.
9.
An si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, inciderit, in hoc
eum ire patiemur? Aridum
atque ieiunum non alemus et quasi vestiemus? Nam si quaedam detrahere
necessarium est, cur non sit adicere concessum?
10. Neque ego
contra naturam pugno: non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est,
existimo, sed augendum, addendumque quod cessat.
11. An vero
clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam
discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret
ut alteri frenis, alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore
tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo
existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
12. Inbecillis
tamen ingeniis sane sic obsequendum sit ut tantum in id quo vocat natura
ducantur; ita enim quod solum possunt melius efficient. Si vero liberalior
materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus adgressi, nulla
dicendi virtus omittenda est.
13. Nam licet
sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit,
atque ea cura paria faciet iis in quibus eminebat, sicut ille, ne ab eodem
exemplo recedamus, exercendi corpora peritus non, si docendum pancratiasten
susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos
aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. Erit qui ex iis
aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet.
14. Nam sunt haec duo vitanda
prorsus: unum, ne temptes quod effici non possit, alterum, ne ab eo quod quis
optime facit in aliud cui minus est idoneus transferas. At si fuerit qui
docebitur ille, quem adulescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo
docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando
pugnandoque, quorum utroque certamine isdem diebus coronabatur, invictum.
15. Et quanto id magis oratoris
futuri magistro providendum erit! Non enim satis est dicere presse tantum aut
subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut
gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. Nam sicut cithara, ita oratio perfecta
non est nisi ab io ad summum omnibus intenta nervis consentiat.
|