1.
In his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque
partes, bene instituto ac satis exercitato iam fere tempus adpetet adgrediendi
suasorias iudicialesque materias: quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de
ipsa declamandi ratione dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa,
ita multo est utilissima.
2.
Nam et cuncta illa de quibus diximus in se fere continet et veritati proximam
imaginem reddit, ideoque ita est celebrata ut plerisque videretur ad formandam
eloquentiam vel sola sufficere. Neque
enim virtus ulla perpetuae dumtaxat orationis reperiri potest quae non sit cum
hac dicendi meditatione communis.
3. Eo quidem
res ista culpa docentium reccidit ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam
causas licentia atque inscitia declamantium fuerit: sed eo quod natura bonum
est bene uti licet.
4. Sint ergo
et ipsae materiae quae fingentur quam simillimae veritati, et declamatio, in
quantum maxime potest, imitetur eas actiones in quarum exercitationem reperta
est.
5. Nam magos et pestilentiam
et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra
inter sponsiones et interdicta quaeremus. Quid ergo? numquam haec supra fidem
et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut
exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?
6. Erat optimum, sed certe
sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti
ridicula, ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat,
ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione
curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque
tenuandas adipes, et quidquid umoris corrupti contraxerit emittendum si esse
sanus ac robustus volet.
7. Alioqui tumor ille inanis
primo cuiuscumque veri operis conatu deprehendetur. Totum autem declamandi opus
qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, hi profecto ne rationem
quidem qua ista exercitatio inventa sit pervident;
8. nam si foro non praeparat,
aut scaenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est. Quid enim
attinet iudicem praeparare qui nullus est, narrare quod omnes sciant falsum,
probationes adhibere causae de qua nemo sit pronuntiaturus? Et haec quidem
otiosa tantum: adfici vero et ira vel luctu permoveri cuius est ludibrii nisi
quibusdam pugnae simulacris ad verum discrimen aciemque iustam consuescimus!
9. Nihil ergo inter forense
genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? Si profectus gratia dicimus,
nihil. Utinamque adici ad consuetudinem posset ut nominibus uteremur et
perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur et verba
in usu cotidiano posita minus timeremus et iocos inserere moris esset: quae
nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inveniunt.
10. Si vero in ostentationem
comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium
debemus.
11. Nam et iis actionibus quae
in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae
delectationem, quales legimus panegyricos totumque hoc demonstrativum genus,
permittitur adhibere plus cultus, omnemque artem, quae latere plerumque in
iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc
advocatis.
12. Quare declamatio, quoniam
est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati, quoniam autem
aliquid in se habet epidicticon, nonnihil sibi nitoris adsumere.
13. Quod faciunt actores
comici, qui neque ita prorsus ut nos vulgo loquimur pronuntiant, quod esset
sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio,
sed morem communis huius sermonis decore quodam scaenico exornant.
14. Sic quoque aliqua nos
incommoda ex iis quas finxerimus materiis consequentur, in eo praecipue quod
multa in iis relincuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates facultates
liberi parentes, urbium ipsarum vires iura mores, alia his similia:
15. quin aliquando etiam
argumenta ex ipsis positionum vitiis ducimus. Sed haec suo quoque loco. Quamvis
enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet ut orator instituatur,
tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit quod ad scholas proprie
pertineat in transitu non omittemus.
|