Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Caput XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI

1. Iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis ex qua capere initium solent qui priora omiserunt: quamquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere eius modi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus quid esset schema et noema, nescire se quidem, sed si ad rem pertineret esse in sua declamatione respondit.

2. Alius percontanti Theodoreus an Apollodoreus esset, "ego" inquit "parmularius". Nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabI. Porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes neglegentiae suae, paucissimos naturae.

3. Igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur: neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.

4. Quin etiam in cogitando nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid quod ultro se offerat pluribus saepe diebus exspectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.

5. Nonnulli certa sibi initia priusquam sensum invenerint destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit: eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.

6. Qui plurimum videntur habere rationis non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt, sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere, iaculantur.

7. Unde fit ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit, similisque sit commentariis puerorum in quos ea quae aliis declamantibus laudata sunt regerunt. Magnas tamen sententias et res bonas (ita enim gloriari solent) elidunt: nam et barbari et servi, et, si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License