1.
Ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere
videantur indocti, primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere vim
credunt ea quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam
solvere, trahere quam ducere putant robustius.
2.
Nam et gladiator qui armorum inscius in rixam ruit et luctator qui totius
corporis nisu in id quod semel invasit incumbit fortior ab his vocatur, cum
interim et hic frequenter suis viribus ipse prosternitur et illum vehementis
impetus excipit adversarii mollis articulus.
3.
Sed sunt in hac parte quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et divisio,
cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora
et sparsa compositis numerosiora creduntur.
4. Est
praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua maledicus pro libero,
temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus
apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam
suo.
5. Adfert et
ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea quae dicere ipsi
noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus
vitat, conaturque perdite, unde evenit nonnumquam ut aliquid grande inveniat
qui semper quaerit quod nimium est: verum id et raro provenit et cetera vitia
non pensat.
6. Propter hoc
quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia,
doctis est et electio et modus. His accedit quod a cura docendi quod
intenderint recedunt: itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta
iudicia frigus evitant, nihilque aliud quam quod vel pravis voluptatibus aures
adsistentium permulceat quaerunt.
7. Sententiae
quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent cum omnia circa illas sordida et
abiecta sunt, ut lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed plane
in tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen
constet contumeliose sic laudari disertum.
8. Nihilo
minus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et
cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est
quod litterae perpolierunt quo melius.
9. Verum hi
pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt; nam et clamant ubique et
omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu,
iactatione gestus, motu capitis furentes.
10. Iam
collidere manus, terrae pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad
pullatum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere
variare disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum quae dicet
colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum,
modestus et esse et videri malit.
11. At illi
hanc vim appellant quae est potius violentia: cum interim non actores modo
aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui, brevem dicendi
exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim tumultuentur,
eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et ieiunos et tepidos et
infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
12. Verum illis
quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine disciplina disertis: nos,
quando et praecipiendi munus iani pridem deprecati sumus et in foro quoque
dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur,
inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quae futura usui bonae
mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
|