1.
Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod est a plerisque scriptoribus
artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas
studiosis dicendi feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic narratio,
quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit,
excursio, tum certus ordo quaestionum, ceteraque quae, velut si aliter facere
fas non sit, quidam tamquam iussi secuntur.
2.
Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva si uno et brevi praescripto
contineretur: sed mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque
ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta
convertitur.
3.
Quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem,
cornua utrimque promoveat, equites pro cornibus locet? Erit haec quidem
rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons
occurret, si flumen obstabit, collibus silvis asperitate alia prohibebitur.
4.
Mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie derecta,
nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam
dedisse simulata fuga proderit.
5.
Ita prohoemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni
sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit,
constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine
permutato, causae docebunt,
6.
itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controversia aliud alii parti prius
quaeri frequenter expediat. Neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt
ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit.
7.
Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem. Verum si
eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum
auctoritatibus sequemur.
8.
Equidem id maxime praecipiam ac "repetens iterumque iterumque
monebo": res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, quid expediat.
Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua, et
interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus vultus
status;
9.
nam recti quidem corporis vel minima gratia est: nempe enim adversa sit facies
et demissa bracchia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille
et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum modum
formatae manus et in vultu mille species;
10. cursum habent quaedam et
impetum, sedent alia vel incumbunt, nuda haec, illa velata sunt, quaedam mixta
ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis?
Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab intellectu artis afuerit,
in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas?
11. Quam quidem gratiam et
delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in verbis sunt.
Mutant enim aliquid a recto, atque hanc prae se virtutem ferunt, quod a
consuetudine vulgari recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies:
12. Apelles tamen imaginem
Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione operienda sunt
quaedam, sive ostendi non debent sive exprimi pro dignitate non possunt?
13.
Ut fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium vicit. Nam
cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Ulixem,
addidisset Menelao quem summum poterat ars efficere maerorem: consumptis
adfectibus non reperiens quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit
eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. Nonne huic simile
est illud Sallustianum:
14.
"nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere"? Propter quae
mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad praecepta quae katholika
vocitant, id est, ut dicamus quo modo possumus, universalia vel perpetualia;
raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui
possit.
15.
Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim nolo se iuvenes satis
instructos si quem ex iis qui breves plerumque circumferuntur artis libellum
edidicerint et velut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, varia
exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo
consilio constat ars dicendi.
16. Sed
adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent: qua
declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes
ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter saepe
deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes
inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio per parietem
exibimus.
17. Late fusum opus est et
multiplex et prope cotidie novum et de quo numquam dicta erunt omnia. Quae sint
tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari adici detrahi melius videbitur,
dicere experiar.
|