1.
Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt. Quos
equidem non fraudaverim debita laude quod copiam Romani sermonis augere temptarint:
sed non omnia nos ducentes ex Graeco secuntur, sicut ne illos quidem quotiens
utique suis verbis signare nostra voluerunt.
2.
Et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti "essentia"
et "queentia", sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut
elocutoria, oratrix ut elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis
est qualis eloquentia. Nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet;
3. namque uno modo fit
adpositum - ars rhetorica, ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est
philosophia, amicitia. Nos
ipsam nunc volumus significare substantiam, ut grammatice litteratura est, non
litteratrix quem ad modum oratrix, nec litteratoria quem ad modum oratoria:
verum id in rhetorice non fit.
4. Ne pugnemus
igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum; nam certe et
philosophos et musicos et geometras dicam nec vim adferam nominibus his
indecora in Latinum sermonem mutatione: denique cum M. tullius etiam ipsis
librorum quos hac de re primum scripserat titulis Graeco nomine utatur,
profecto non est verendum ne temere videamur oratori maximo de nomine artis
suae credidisse.
5. Igitur
rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut
opinor, optime dividetur ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars erit
quae disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est
qui percepit hanc artem: id est orator, cuius est summa bene dicere. Opus, quod
efficitur ab artifice: id est bona oratio. Haec omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia
suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt ordiar.
|