1.
Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet
duplicem: aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprensione verborum
dissensio est. Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii
malos quoque viros posse oratores dici putant, alii, quorum nos sententiae
accedimus, nomen hoc artemque de qua loquimur bonis demum tribui volunt.
2. Eorum autem qui dicendi facultatem
a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim
tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed
a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est
kakotechnian, nominaverunt.
3. Hi fere aut in persuadendo
aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati: id
enim fieri potest ab eo quoque qui vir bonus non sit. Est igitur
frequentissimus finis: "rhetoricen esse vim persuadendi". Quod ego
vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant: quae res ne quid
adferat ambiguitatis, vim dico dynamin.
4. Haec opinio originem ab
Isocrate, si tamen re vera ars quae circumfertur eius est, duxit. Qui cum longe
sit a voluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprendit
dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est peithous demiourgon: neque
enim mihi permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum "suadae
medullam" vocat.
5. Apud Platonem quoque
Gorgias in libro qui nomine eius inscriptus est idem fere dicit, sed hanc Plato
illius opinionem vult accipi, non suam. Cicero pluribus locis scripsit officium
oratoris esse dicere adposite ad persuadendum,
6. in rhetoricis etiam, quos
sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet
et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine
voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel
formae pulchritudo sententiam dictat.
7. Nam et Manium Aquilium
defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices quas is pro patria pectore
adverso suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam, sed oculis populi
Romani vim attulit: quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret
reum, creditum est.
8. Servium quidem Galbam
miseratione sola, qua non suos modo liberos parvolos in contione produxerat,
sed Galli etiam sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse
cum aliorum monumentis, tum Catonis oratione testatum est.
9. Et Phrynen non Hyperidis
actione quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum
alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam. Quae si omnia
persuadent, non est hic de quo locuti sumus idoneus finis.
10. Ideoque diligentiores sunt
visi sibi qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt eam vim dicendo
persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo supra diximus libro velut
coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus
est quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est,
Aristotelis: in quo est finem esse rhetorices: "ducere homines dicendo in
id quod actor velit".
11. Sed ne hoc quidem satis est
comprehensum: persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque,
ut meretrices adulatores corruptores. At contra non persuadet semper orator, ut
interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis qui ab
oratore procul absunt.
12. Atqui non multum ab hoc
fine abest Apollodorus dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse
persuadere iudici et sententiam eius ducere in id quod velit. Nam et ipse oratorem fortunae subicit,
ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit.
13. Quidam
recesserunt ab eventu, sicut Aristoteles dicit: "rhetorice est vis
inveniendi omnia in oratione persuasibilia". Qui finis et illud
vitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil nisi inventionem
complectitur, quae sine elocutione non est oratio.
14. Hermagorae, qui finem eius
esse ait persuasibiliter dicere, et aliis qui eandem sententiam, non isdem
tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad
persuadendum, satis responsum est cum persuadere non tantum oratoris esse
convicimus.
15.
Addita sunt his alia varie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles
modo versari rhetoricen putaverunt: quorum verius utrum sit, in eo loco qui
huius quaestionis proprius est dicam.
16.
Omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles cum dixit vim esse videndi quid in
quaque re possit esse persuasibile, et Iatrocles, qui non quidem adicit
"in quaque re", sed nihil excipiendo idem ostendit: vim enim vocat
inveniendi quod Sit in oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam complectuntur putat inveniendi et
eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
17. Sed cum
eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiciendo
"in omni oratione" magis quam superiores concedit scelera quoque
suadentibus pulcherrimae rei nomen.
18. Gorgias
apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de
iustis quoque et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi
concedit facultatem.
19. Qui vero
non omnia subiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat,
adhibuerunt discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus,
cuius hic finis est: "scientia videndi et agendi in quaestionibus
civilibus per orationem popularis persuasionis".
20. Hic
scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici virtutis loco ponit: popularem
autem comprendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi,
quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa civiles demum
quaestiones oratorem iudicant versari dictum sit, excludi ab iis plurima
oratoris officia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars
tertia.
21. Cautius
Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus qui artem quidem esse eam, sed non
virtutem putaverunt. Ita enim dicit, ut ipsis eorum verbis utar qui haec ex
Graeco transtulerunt: "ars inventrix et iudicatrix et enuntiatrix, decente
ornatu secundum mensionem, eius quod in quoque potest sumi persuasibile, in
materia civili".
22. Itemque
Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait "dicere persuasibiliter in
dubia civili materia". Quibus sunt non dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis
est ille: "vis videndi et eloquendi de rebus civilibus subiectis sibi cum
quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum quae dicet
pronuntiatione".
23. Mille alia, sed aut eadem
aut ex isdem composita, quibus item cum de materia rhetorices dicendum erit
respondebimus. Quidam eam neque vim neque scientiam neque artem putaverunt, sed
Critolaus usum dicendi (nam hoc tribe significat), Athenaeus fallendi artem.
24. Plerique autem, dum pauca
ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc
totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt,
creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed "peritiam
quandam gratiae ac voluptatis" existimet,
25. et alio loco
"civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis",
quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur
exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem
medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco
et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae
rhetoricen.
26. Quae omnia sunt quidem
scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona videtur Plato significare
quid sentiat: sed alii sunt eius sermones ad coarguendos qui contra disputant
compositi, quos elenktikous vocant alii ad praecipiendum, qui dogmatikoi
appellantur.
27. Socrates autem seu Plato
eam quidem quae tum exercebatur rhetoricen talem putat (nam et dicit his verbis
touton ton tropon hon hymeis politevesthe), veram autem et honestam intellegit:
itaque disputatio illa contra Gorgiari ita cluditur: oukoun ananke ton
rhetorikon dikaion einai, ton de dikaion boulesthai dikaia prattein.
28. Ad quod ille quidem
conticescit, sed sermonem suscipit Polus et adulatione dicuntur. tum Callicles
adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam: ton mellonta orthos
rhetorikon esesthai dikaion ara dei einai kai epistemona ton dikaion appareat
Platoni non rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non
contingere.
29. Adhuc autem in Phaedro
manifestius facit hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non
posse: cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et
eorum qui pro patria ceciderant laudem scripsisset? Quae certe sunt oratoris
opera.
30. Sed in illud hominum genus
quod facilitate dicendi male utebatur invectus est. Nam et Socrates inhonestam
sibi credidit orationem quam ei Lysias reo composuerat, et tum maxime scribere
litigatoribus quae illi pro se ipsi dicerent erat moris, atque ita iuri quo non
licebat pro altero agere fraus adhibebatur.
31. Doctores quoque eius artis
parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris
credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro.
32. Consensisse autem illis
superioribus videri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt:
"orator simile tantum veri petit", deinde paulo post: "non enim
bona conscientia sed victoria litigantis est praemium": quae si vera
essent, pessimorum hominum foret haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare
instrumenta et nequitiam praeceptis adiuvare. Sed illi rationem opinionis suae
viderint.
33. Nos autem ingressi formare
perfectum oratorem, quem in primis esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc
opere melius sentiunt revertamur. Rhetoricen autem quidam eandem civilitatem
esse iudicaverunt, Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem
scientia idem quod sapientia est), quidam eandem philosophiam, quorum est
Isocrates.
34. huic eius substantiae
maxime conveniet finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et
orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris,
cum bene dicere non possit nisi bonus. Idem valet Chrysippi finis ille ductus a
Cleanthe, "scientia recte dicendi".
35. sunt plures eiusdem, sed ad
alias quaestiones magis pertinent. Idem sentiret finis hoc modo
comprensus: "persuadere quod oporteat", nisi quod artem ad exitum
alligat.
36.
Bene Areus: "dicere secundum virtutem orationis". Excludunt a
rhetorice malos et illi qui scientiam civilium officiorum eam putaverunt, si
scientiam virtutem iudicant, sed anguste intra civiles quaestiones coercent.
Albucius non obscurus professor atque auctor scientiam bene dicendi esse
consentit, sed exceptionibus peccat adiciendo "circa civiles quaestiones
et credibiliter": quarum iam utrique responsum est.
37. Probabilis et illi
voluntatis qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt. Hi sunt fere
fines maxime inlustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnis quidem persequi
neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa
scriptores artium extiterit nihil isdem verbis quae prior aliquis occupasset
finiendi: quae ambitio procul aberit a me.
38. Dicam enim non utique quae
invenero, sed quae placebunt, sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi
scientiam, cum, reperto quod est optimum, qui quaerit aliud peius velit. His
adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et
ultimum habeat rhetorice, quod telos dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si
est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.
|