Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Caput XVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVII

1. Finis non erit si exspatiari parte in hac et indulgere voluptati velim. Transeamus igitur ad eam quaestionem quae sequitur, an rhetorice ars sit.

2. Quod quidem adeo ex iis qui praecepta dicendi tradiderunt nemo dubitavit ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte rhetorica, Cicero vero etiam quae rhetorice vocetur esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.

3. Ac me dubitasse confiteor an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et texendi et luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?

4. Equidem illos qui contra disputaverunt non tam id sensisse quod dicerent quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemestram: quamquam is, quod his dissimile non esset, composuisse orationem quae est habita contra Socraten dicitur.

5. Quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius observationem quandam esse, non artem.

6. Quod non ideo ut pro vero accipiamus est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit: hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum locuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent et, quod vim habeat epilogi, deprecentur.

7. Deinde adiciunt illas verborum cavillationes, nihil quod ex arte fiat ante artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in alios semper: doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos: orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.

8. Nos porro quando coeperit huius rei doctrina non laboramus, quamquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi, et oratores plures, et omne in tribus ducibus orationis genus, et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.

9. Illud enim admonere satis est, omnia quae ars consummaverit a natura initia duxisse: aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque his contrariorum reperta est et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et vulnus deligavit aliquis antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa coegerat, mitigavit),

10. nec fabrica sit ars (casas enim primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice vocari debet sermo quicumque, fuisse eam antequam esset ars confitebor: si vero non quisquis loquitur orator est,

11. et tum non tamquam oratores loquebantur, necesse est oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur quod dicunt, non esse artis id quod faciat qui non didicerit: dicere autem homines et qui non didicerint.

12. Ad cuius rei confirmationem adferunt Demaden remigem et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui non didicit potest, et hos sero potius quam numquam didicisse quis dixerit, quamquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio potuerit tantum quantuscumque postea fuit fecisse; nam id potentissimum discendi genus est.

13. Sed et praestantiorem si didicisset futurum fuisse dicere licet: neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse in dicendo sciamus.

14. Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitavit in Gryllo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat.

15. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror.

16. Hi complura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat. Prima iis argumentatio ex materia est.

17. Omnis enim artes aiunt habere materiam, quod est verum: rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo.

18. Altera est calumnia nullam artem falsis adsentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non esse igitur artem.

19. Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est ipsi quid videri et ut alii videatur efficere. Nam et imperator falsis utitur saepe: ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum de ligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum fefellit, ipse quid verum esset non ignoravit.

20. Nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. Item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti: non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium.

21. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit. Et pictor, cum vi artis suae efficit ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.

22. Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum qui promittatur. Mentiuntur: nos enim esse finem iam ostendimus et quis esset diximus;

23. et praestabit hunc semper orator: semper enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur adversus eos fortasse sit qui persuadere finem putaverunt: noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu; tendit quidem ad victoriam qui dicit, sed cum bene dixit, etiam si non vincat, id quod arte continetur effecit.

24. Nam et gubernator vult salva nave in portum pervenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud:

25. "dum clavum rectum teneam"; et medicus sanitatem aegri petit: si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita, non in effectu.

26. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire: nam se quisque bene dicere intelleget. Uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.

27. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium; nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator: imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent.

28. Nam si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur.

29. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta via depulsus est reduci ad eam nisi alio flexu potest.

30. Plurima vero ex hoc contra rhetoricen cavillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his doceat.

31. Quae omnia apparet de ea rhetorice dici quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta: alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.

32. Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt, respondebo propositis, atque ita quidem ut appareat haec adversus eos quoque frustra excogitata qui malis moribus nomen oratoris indulgent.

33. Nam rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit: alioqui nec arinorum quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur,

34. nec gubermandi quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus, nec imperatoria quia imperator cum imperatore contendit. Item non evertit opus rhetorice quod efficit: neque enim positum a se argumentum solvit orator; sed ne rhetorice quidem, quia apud eos qui in persuadendo finem putant, aut si quis, ut dixi, casus duos inter se bonos viros composuerit, veri similia quaerentur: non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est quod fuit credibile.

35. Nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. Neque praecipit umquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.

36. Non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit, sed aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendat. Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse quae sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando quod nesciat.

37. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum. "Ars earum rerum est quae sciuntur". Rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator.

38. "Sed nescit an verum sit quod dicit." Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen suam artem vocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest.

39. "Sed an causa vera sit nescit." Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id verum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper veri similia? Scit autem esse veri similia quae dicit.

40. Adiciunt his qui contra sentiunt quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est vitium. Haec sunt praecipua quae contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his fontibus derivata.

41. Confirmatur autem esse artem eam breviter. Nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit, sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad finem utilem vitae, iam ostendimus nihil non horum in rhetorice inesse.

42. Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam qui non didicerit esse artem.

43. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License