1.
Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec
vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda
sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus.
2.
Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent aut
nullam artem, quae atechnia nominatur, puto (multos enim video sine ratione,
sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit ruentes), aut malam quasi
artem, quam kakotechnian dicimus: nam et fuisse multos et esse nonnullos
existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint.
3.
Mataiotechnia quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil
sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit qui
grana ciceris ex spatio distante missa in +acum+ continuo et sine frustratione
inserebat; quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis
modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
4.
His ego comparandos existimo qui in declamationibus, quas esse veritati
dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec quam
instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit
quaeque est vere rhetorice, virtus erit.
5.
Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero
etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum. Ab illis
haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtutis est
(quae pars eius prudentia vocatur), eadem in dicendis ac non dicendis erit.
6. Et si virtutes sunt ad quas
nobis, etiam ante quam doceremur, initia quaedam ac semina sunt concessa
natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua
imago, nos certe sic esse ab initio formatos ut possemus orare pro nobis,
etiamsi non perfecte tamen ut inessent quaedam, ut dixi, semina eius
facultatis, manifestum est.
7.
Non eadem autem iis natura artibus est quae a virtute sunt remotae. Itaque cum
duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera
concisa, quae dialectice, quas quidem Zenon adeo coniunxit ut hanc compressae
in pugnum manus, illam explicatae diceret similem, etiam disputatrix virtus
erit: adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.
8.
Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo. Nam quid
orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo
nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis si iustitiae sit ignarus? Quid? non
fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas,
saepe cum periculosa potentium offensa, nonnumquam, ut iudicio Miloniano, inter
circumfusa militum arma dicendum sit: ut, si virtus non est, ne perfecta quidem
esse possit oratio?
9.
Quod si ea in quoque animalium est virtus qua praestat cetera vel pleraque, ut
in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione
excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione
virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus:
"est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus", et ipse
Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis virtutem
eam appellet?
10.
At prohoemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta sic ut
nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit
fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris
laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. sufficiant igitur haec,
quia de utilitate supra tractavimus.
|