Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Fabius Quintilianus Institutio oratoria IntraText CT - Text |
|
|
Caput V1. Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam quantum sit conlaturus ad profectum discentium rhetor si, quem ad modum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit. Quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, servavimus: 2. ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur. 3. Nec tamen, etiam si quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet: nunc vero scio id fieri apud Graecos, sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura si legentibus singulis praeire semper ipsi velint. 4. Et hercule praelectio quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est. 5. At demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi quo se magistrum eloquentiae pollicetur maxime proprium est, eo quidem validius quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant. 6. Nam mihi cum facilius, tum etiam multo videtur magis utile facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque adsuescant: 7. tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quae dicentur intellegi poterunt), nihil otiosum pati quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit: quae in prohoemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux brevitas fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas 8. (namque ea sola in hoc ars est, quae intellegi nisi ab artifice non possit): quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora inrumpat animumque iudicum similem iis quae dicit efficiat; 9. tum, in ratione eloquendi, quod verbum proprium ornatum sublime, ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose tralatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata, virilis tamen compositio. 10. Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirentur, legi palam, ostendique in his quam multa inpropria obscura tumida humilia sordida lasciva effeminata sint: quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, propter hoc ipsum quod sunt prava laudantur. 11. Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur; illa vero quae utcumque deflexa sunt tamquam exquisitiora miramur non aliter quam distortis et quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis quae nihil ex communis habitus bonis perdiderunt, 12. atque etiam qui specie capiuntur vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum. 13. Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor, sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures: simul ad id perducentur quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo eos quam ne semper docendi sint? 14. Hoc diligentiae genus ausim dicere plus conlaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum, sed latiore quadam comprensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt? 15. Sicut de re militari quamquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione in quali re tempore loco sit sapienter usus aut contra: nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta. 16. An vero declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? Corrigetur palam si quid in declamando discipulus erraverit: non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? Aliena enim vitia reprendi quisque mavult quam sua. 17. Nec deerant plura quae dicerem: sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit. 18. Quod si potuerit optineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi, sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus videbatur, probaverunt, alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatium ingenia magis accommodatum. 19. Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium (et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit). 20. Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest: tum, quem ad modum Livius praecipit, ut quisque erit Ciceroni simillimus. 21. duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni: nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis viris videbuntur. 22. Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius quo propius est adament. 23. Firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere (ex quibus si adsumatur solida ac virilis ingenii vis deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet) et novos, quibus et ipsis multa virtus adest: 24. neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. Multa ergo licebit eligere, sed curandum erit ne iis quibus permixta sunt inquinentur. 25. Quosdam vero etiam quos totos imitari oporteat et fuisse nuper et nunc esse quidni libenter non concesserim modo verum etiam contenderim? 26. Sed hi qui sint non cuiuscumque est pronuntiare. tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |