Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
De centum metris

IntraText CT - Text

  • Clarissimo Albino Servius Grammaticus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Clarissimo Albino Servius Grammaticus.

1. Tibi hunc libellum, praetextatorum decus Albine, devovi. Nam licet patris avique, quibus maximam reverentiam litterae debent, cottidie urgearis exemplo ibique pubescas, quo velut ad Musarum sacraria venitur, non tamen caelo suo tantum numina perfruuntur, saepe humiles lucos ac vilia pauperum tecta subierunt. Quare laboris mei velim faveas voto, indulgeas audaciae. Quod si secus cesserit, in cupiditatem devotionis interpretabor eventum placendi. Vale.

2. Licet audacter, non tamen ineleganter, hunc libellum qui volet centimetrum nominabit. Tot enim metrorum digessi quanta potui brevitate, rationem omittens, quo quidque nascatur ex genere, qua scansionum diversitate caedatur, quae res plus confusionis quam utilitatis habet. Sed lecturo haec fere generaliter scienda sunt: finalem syllabam in omnibus metris indifferenter accipi, PANTOS GAR METROU TO TELOS ADIAFORON: solutionem esse, cum pro longa syllaba duae breves ponuntur: loca inparia dici primum tertium quintum et deinde, paria vero secundum quartum sextum et deinde: penthemimeren esse, cum duos pedes sequitur syllaba quae partem terminat orationis; hephthemimeren vero, cum tres pedes similiter sequitur syllaba [tritum trochaeum, cum post duos pedes perfectos finita parte orationis trochaeus remanet; tetartum trochaeum, cum definitione eadem quartum tenet locum trochaeus]: catalecticum versum dici, cui syllaba una deest; brachycatalectum, cui duae desunt; hypercatalectum, cui una superest; acatalectum, [ubi nihil plus minusve est in versu] qui legitimo fine concluditur: monometrum vel dimetrum vel trimetrum versum in iambicis trochaicis anapaesticis metris per pedes duplices conputari, in ceteris per simplices: metra vel a pedibus nomen accipere, vel a rebus quae describuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum: eaque esse octo principalia, iambicum, trochaicum, dactylicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum, ionicum a maiore, ionicum a minore, de quibus carptim tractabimus, eligentes ea quae ad palmam lyrae perducit voluptas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License