Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
De centum metris

IntraText CT - Text

  • De Iambicis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De Iambicis.

1. Metra iambica locis inparibus quinque recipere possunt pedes, iambum tribrachum spondeum dactylum anapaestum, locis autem paribus tantum iambum vel tribrachum, et apud comicos frequenter anapaestum, ita tamen ut multarum brevium iunctura vitetur. Sed ex multis tredecim usui tradenda subieci.

De aristophanio. Aristophanium constat monometro hypercatalecto, ut est hoc,
          valles per imas.
De euripidio. Euripidium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          Aiax furit dolens.
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          dissolve Baccha crines.
De archilochio. Archilochium constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          serena lux micat polo.
De alcaico. Alcaicum constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          amant venena parricidae.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          spernis decorae virginis torum.
De hipponactio. Hipponactium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          doctis Thalia vatibus favebit.
De archilochio. Archilochium constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          Martem fatigat prodigus vitae furor.
De hipponactio. Hipponactium constat trimetro acatalecto claudo, ut est hoc,
          pauper poeta nescit antra Musarum.
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          amor puellae pectus inprobe fatigat.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          marcent lucernae, sol propinquat, non tamen vacas.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          portum petamus, aura lassat, vela solve malo.
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc,
          hic finis est, iambe, salve, vindicis doctor meli.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License