Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
De centum metris

IntraText CT - Text

  • De Anapaesticis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De Anapaesticis.

1. Metra anapaestica principaliter constant anapaesto; recipiunt tamen frequenter spondeum, raro proceleumaticum, apud comicos autem etiam dactylum, saepiusque ultima cum superest syllaba, in duas solvitur breves. Sed ex plurimis haec tredecim usui tradenda subieci.

De threnico. Threnicum constat monometro acatalecto, ut est hoc,
          calidum iubar est.
De chorico. Choricum constat monometro hypercatalecto, ut est hoc,
          animus male fortis.
De aristophanio. Aristophanium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          venit optima Calliope.
De paroemiaco. Paroemiacum constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          aditum Veneris fuge virgo.
De pindarico. Pindaricum constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          fuge moenia iam Telamoniade.
De alcmanio. Alcmanium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          tremulum mare molliflua nitet aura.
De archebulio. Archebulium constat dimetro acatalecto et palimbacchio, ut est hoc,
          dea somnifero vaga curriculo relucet.
De pindarico. Pindaricum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          medium rapido mare Thybris adit fluvio.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          date Pierides mihi carmina doctiloquorum.
De stesichorio. Stesichorium constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          iacet in thalamo tibi virgo decens Veneris specie.
De simonidio. Simonidium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          tuba terribili procul aere sonat, clipeum quate miles.
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          sua munera fert Venus alma rosas iuveni Cinyreiadae.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          date vina mihi, date serta, iuvat dare tempora tota Lyaeo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License