Servius Fortunatiano Dn.
1. Superfluum,
amice, fore putavi et post Terentianum metra digerere, cum satis quae mihi
lectio poetarum> aliud agenti obtulerat exposita viderentur. Quare Horatium,
cum in Campania otiarer, excepi, quem separatim mea per singulos cantus servata
versuum replicatione tractares. Et quia ille fidicen uno metri genere pluribus
saepe utitur cantibus, satis erit semel ratione reddita ceterarum similitudinem
primis versibus denotare. non mihi autem criminandum puto, si in tractatu
Latinis Graeca miscuero, cum metrorum ratio huius linguae egeat sollertia et
adprime his litteris <sit> erudita. Vale.
2. Decem novem tantum odas variis
Flaccus metrorum compositionibus texuit, quarum decem in primo carminum libro,
in tribus reliquis singulas, in epodon sex repperi constitutas.
3. Prima igitur ode monocolos
est. Nam versus, qui asclepiadeus dicitur, constat spondio, duobus choriambis
et pyrrichio; ususque est hac metri compositione cantibus tribus, quorum
primordia subnotavi, Maecenas atavis edite regibus, Exegi monumentum aere
perennius, Donarem pateras grataque commodus.
4. Secunda ode dicolos est
tetrastrofos. Primi enim tres versus, quibus nomen est safficis, constant
trochaeo, spondio, dactylo et duobus trochaeis; quartus vero, qui adonius
dicitur, dactylo et spondio pedibus terminatur. Utitur autem hac metri
compositione sex et viginti cantibus, quorum primordia subnotavi, Iam satis
terris nivis atque dirae, Mercuri facunde nepos Atlantis, Quem virum aut heroa
lyra vel acri, Vile potabis modicis sabinum, Integer vitae scelerisque purus,
Parcius iunctas quatiunt fenestras, O Venus regina Cnidi Pafique, Poscimus
siquid vacui sub umbra, Persicos odi puer apparatus, Nullus argento color est
avaris, Ne sit ancillae tibi amor pudori, Septimi Gades aditure mecum, Ulla si
iuris tibi peierati, Rectius vives Licini neque altum, Otium divos vocat in
patentis, Martiis caelebs quid agam Kalendis, Mercuri nam te docilis magistro,
Herculis modo ritu dictus o plebs, Faune nymfarum fugientum amator, Non vides
quanto moveas periclo, Montium custos nemorumque virgo, Impios parrae
recinentis omen, Pindarum quisquis studet aemulari, Dive quem proles Niobea
magnae, Est mihi nonum superantis <annum, Phoebe silvarumque potens
Diana>.
5. Tertia ode dicolos est
distrofos. Nam primus versus, cui glyconio vocabulum datur, constat spondio et
duobus dactylis; secundus vero asclepiadeus est, cuius iam in prima ode dedimus
rationem; ususque invenitur hac metri compositione duodecim tantum cantibus, ut
subscripta monstrabunt, Sic te diva potens Cypri, Cum tu Lydia Telefi, Mater
saeva cupidinum, Et ture et fidibus iuvat, Donec gratus eram tibi, Uxor
pauperis Ibyci, Quantum distet ab Inacho, Intactis opulentior, Quo me Bacche
rapis tui, Festo quid potius die, Intermissa Venus diu, Quem tu Melpomene
semel.
6. Quarta ode dicolos est
distrofos. Prior enim versus, qui est archilochius, constat tetrametro heroico
et trochaeis tribus; secundus vero penthemimeri iambica et tribus trochaeis
similiter terminatur, ususque est hac metri compositione uno tantum cantu,
cuius versus adscriptus est, Solvitur acris hiems grata vice veris et favoni.
7. Quinta ode tricolos est
tetrastrofos. Nam primi duo versus asclepiadei sunt, tertius vero trimeter est
heroicus, quartus autem glyconius, cuius in tertia ode dedimus rationem;
ususque est hac metri compositione septem tantum cantibus, quorum primordia
subnotavi, Quis multa gracilis te puer in rosa, O navis referent in mare te
novi [fluctus], Dianam tenerae dicite virgines, Vitat inuleo me similis Chloe,
Quid fles Asteria quem tibi candidi, O fons Blandusiae splendidior vitro,
Audivere Lyce di mea vota di.
8. Sexta ode dicolos est
tetrastrofos. Primi enim tres versus asclepiadei sunt, quorum iam meminimus,
quartus glyconius; ususque est hac metri compositione novem tantum cantibus,
quorum subnotavi principia, Scriberis Vario fortis et hostium, Pastor cum traheret
per freta navibus, Quis desiderio sit pudor aut modus, Nolis longa ferae bella
Numantiae, Extremum Tanaim si biberis Lyce, Inclusam Danaen turris aenea, Divis
orte bonis optume Romyleae, Iam veris comites quae mare temperant.
9.
Septima ode dicolos est distrofos. Nam prior versus heroicus est, qui sex
pedibus, dactylo scilicet et spondio indifferenter positis, terminatur,
secundus vero tetrametro acefalo eius efficitur; ususque est hac metri
compositione tribus tantum cantibus, quorum primos versus adposui, Laudabunt
alii claram Rhodon aut Mitylenen, Te maris et terrae numeroque carentis
harenae, Quid tibi vis mulier nigris dignissima barris.
10.
Octava ode dicolos est distrofos. Prior enim versus efficitur choriambo et
palinbacchio; secundus vero constat ex epitrito secundo, duobus choriambis et
palinbacchio; ususque <est> hac metri compositione uno tantum cantu,
cuius primus versus adscriptus est, Lydia dic per omnes.
11.
Nona ode tricolos <est> tetrastrofos. Nam primi duo versus penthemimeri
iambica et duobus dactylis finiuntur, tertius vero dimeter est iambicus
hypercatalectus, quartus autem dactylis duobus et duobus trochaeis terminatur;
ususque est hac metri compositione sex et triginta cantibus, quorum primordia
subnotavi, Vides ut alta stet nive candidum, O matre pulchra filia pulchrior,
Velox amoenum saepe Lucretilem, Musis amicus tristitiam et metus, Natis in usus
laetitiae scyfis, Icci beatis non invides Arabum gazis, Quid dedicatum poscis
Apollinem, Parcus deorum cultor et infrequens, Nunc est bibendum nunc pede
libero, Motum ex Metello consule civicum, Aequam memento rebus in arduis,
Nondum subacta ferre iugum valet, O saepe mecum tempus in ultimum, Non semper
imbres nubibus hispidos, Quid bellicosus Cantaber et Scythes, Malo et nefasto
te posuit die, Eheu fugaces Postume Postume [et], Cur me querellis exanimas
tuis, Bacchum in remotis carmina rupibus, Non usitata nec tenui ferar, Odi
profanum vulgus et arceo, Angustam amice pauperiem pati, Iustum et tenacem
propositi virum, Descende caelo et dic age tibia, Caelo tonantem credidimus
Iovem, Delicta maiorum inmeritus lues, Aeli vetusto nobilis ab Lamo, O nate
mecum consule Manlio, Caelo supinas si tuleris manus, Vixi puellis nuper
idoneus, Tyrrena regum progenies tibi, Qualem ministrum fulminis alitem, Ne
forte credas interitura quae, Quae cura patrum quaeve Quiritium, Foebus
volentem carmina me loqui.
12.
Decima ode monocolos <est>. Versu enim, cui choriambico nomen datur,
continetur et constat spondio, tribus choriambis et pyrrichio; ususque est hac
metri compositione tribus tantum cantibus, ut subiecta monstrabunt, Tu ne
quaesieris scire nefas quem mihi quem tibi, Nullam Vare sacra vite prius
severis arborem, O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens.
13.
Undecima ode dicolos est distrofos. Nam
prior versus cretico pede et monometro iambico terminatur, secundus vero
trimeter est iambicus, sed claudus. Iambicus autem versus non iambum solum sed
et heroicos recipit pedes, locis scilicet inparibus [et dibracchi coniuncto];
ususque invenitur hac metri compositione uno tantum cantu, cuius primus versus
ascriptus est, Non ebur neque aureum.
14. Duodecima ode monocolos est.
Metro enim quod ionico a minore fit continetur, quod quidem non numero pedum,
sed sensus fine concluditur, atque ideo a multis synafia potius nominatur;
ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius principium
subnotavi, Miserarum est neque amori dare ludum.
15. Tertia decima ode dicolos est
distrofos. Nam prior versus heroicus est, sequens vero penthemimeres eius
efficitur; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus
ascriptus est, Diffugere nives redeunt iam gramina campis.
16. Quarta decima ode dicolos est
distrofos. Prior enim versus trimeter est iambicus, secundus vero dimeter
invenitur; ususque est hac metri compositione decem tantum cantibus, quorum
primordia subnotavi, Ibis Libyrnis inter alta navium, Beatus ille qui procul
negotiis, Parentis olim siquis impia manu, Lupis et agnis quanta sortito
optigit, At o deorum quicquid in caelo regit, Quid inmerentis hospites vexas
canis, Quoquo scelesti ruitis aut cur dexteris, Rogare longo putidam te
saeculo, Quando sepositum caecubum ad festas dapes, Mala soluta navis exit
alite.
17. Quinta decima ode dicolos est
distrofos. Nam prior versus trimeter iambicus <est>, secundus vero
constat ex penthemimere heroico et dimetro iambico; ususque est hac metri
compositione uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Pecti nihil me sicut
antea iuvat.
18. Sexta decima ode dicolos est
distrofos. Prior enim versus heroicus invenitur, secundus vero constat ex
dimetro iambico et penthemimere heroico; ususque est hac metri compositione uno
tantum cantu, cuius principium subnotavi, Horrida tempestas caelum contraxit et
imbres.
19. Septima decima ode dicolos est
distrofos. Nam prior versus heroicus est, secundus vero iambicus dimeter
invenitur; ususque est hac metri compositione duobus tantum cantibus, ut
subiecta monstrabunt, Mollis inertia cur tantum diffuderit imis, Nox erat et
caelo fulgebat luna sereno.
20. Duodevicensima ode dicolos est
distrofos. Nam prior heroicus, secundus trimeter iambicus invenitur; ususque
est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Altera
iam teritur bellis civilibus aetas.
21. Unadevicensima ode monocolos
est. Constat enim <ex> trimetro iambico; ususque invenitur hac metri
compositione uno tantum cantu, cuius principium subnotavi, Iam iam efficaci do
manus scientiae.
22. His omnibus metris scripti
sunt quattuor carminum libri, epodon carmenque saeculare. Ceterum artis
poeticae epistolarum et sermonum heroico iugiter continentur.
|