Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • Praefatio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Praefatio.

1. Ars dicta est vel APO THS ARETHS, id est a virtute, quam Graeci unius cuiusque rei scientiam vocant; vel certe ideo ars dicitur, quod artis praeceptis cuncta concludat, id est angustis et brevibus. Plerique artem scribentes a litterarum tractatu inchoaverunt, plerique a voce, plerique a definitione artis grammaticae. Sed omnes videntur errasse. Non enim propriam rem officii sui tractaverunt, sed communem et cum oratoribus et cum philosophis. Nam de litteris tractare et orator potest; de voce nemo magis quam philosophi tractant; definitio etiam Aristotelicorum est.

2. Unde proprie Donatus et doctius, qui ab octo partibus inchoavit. Quae specialiter ad grammaticos pertinent. Nomen dictum est eo, quod res nobis efficit notas; pronomen, quia fungitur officio nominis, ut siquis dicat 'Virgilius fecit bucolica, ipse scripsit georgica'. Verbum dictum est eo, quod verberato aere motu linguae haec pars orationis inventa sit, et licet omnes orationes cum hac oratione misceantur, tamen speciale sibi haec pars hoc nomen efficit eo, quod hac frequenter utamur in elocutione, in tantum ut dicamus 'verba fecit apud populum Tullius', 'verba fecit Tullius in senatu'. Adverbium dictum est, quia numquam recedit a verbo: sive enim dicam 'cras facio', 'hodie dico', invenias adverbia verbis cohaerentia. Participium vocatur, quoniam partem tenet nominis, partem verbi, quasi particapium. Nam a nomine habet genera <et casus>, a verbo <tempora et> significationes, ab utroque numerum et figuram. Coniunctio dicta est, quia coniungit elocutiones, ut 'ego et tu eamus'. Praepositio dicitur, quoniam in loquendo praeponitur: dicimus enim 'ante templum est', non 'templum ante est'. Interiectio dicta est, quia interponitur ad exprimendos animi affectus, ut puta 'heu mortuus est'. In his autem octo partibus naturalis est ordo. Rite enim nomen primum ponitur, quod ex ipso omnium rerum notitia procreatur. Post hoc debet sequi pronomen, quia nominis officio fungitur nec debet ab eius significatione divelli. Inde sequitur verbum, quo diximus nos frequenter uti. Inde adverbium, quod a verbo numquam recedit. Participium autem rite post nomen et verbum ponitur, quod ex partibus utriusque natum est. Praepositio cum vel verbo vel nomini praeponitur, et ipsa iuste hoc loco posita est, illis iam ante praedictis, quibus praeponitur. similiter coniunctio, quae coniungit omnia, non debet primum locum tenere. Primo enim debemus scire, quae res coniungantur, tunc unde coniungantur. Interiectio ideo ultima posita est, quod nihil aliud exprimit nisi affectus animi, qui raro interponuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License