1.
'Nomen est pars orationis
cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans'. In omnibus
partibus orationis definitiones ita esse debent, ut et segregent ab aliis
partibus et ipsius partis quam definiunt aliquam proprietatem dicant. Igitur
quod dixit nomen partem esse orationis, segregavit <a> sibilis plausibus
et quidquid confusae voci datur. Quod autem dixit 'cum casu', segregavit a
verbis adverbiis praepositionibus coniunctionibus. quod autem dixit corpus aut
rem significare, hoc ipsius proprium est. Corporale autem nomen vel incorporale
grammatici ita definierunt, ut corporale sit quidquid videtur et tangitur, ut
lapis, incorporale quod nec videtur nec tangitur, ut pietas. Item dicit aliam
proprietatem, 'quod aut proprium aliquid significat aut appellativum.' Nam
proprium est quod unius est, ut Hector, appellativum quod multorum est, ut
homo. Scire debemus inveniri
frequenter nomina appellativa quae fiunt propria, ut est felix, quae communi
sensu facile dinoscuntur. Illud etiam scire debemus, quia, si proprium est quod
unius est, numerum tantum modo recipit singularem. neque enim potest res unius
in pluralitatem cadere. Nam quod propria nomina pluraliter declinantur,
sciendum est non ab unius nomine procreatum numerum pluralem, sed multitudine
nominum hoc facere. Rite enim dixit Virgilius Marios et Camillos, quoniam
plures fuerunt. Appellativum autem nomen cum sit res multorum, recipit
tamen et numerum singularem. In multis enim etiam unus tenetur.
2.
Conparationis gradus sunt tres, positivus, ut doctus, conparativus, ut doctior,
superlativus, ut doctissimus. Plerique nolunt conparativum esse doctiorem,
dicentes non esse conparationem, quando doctior dicimus, quia non conparet sed
praeferat. Sed errant: nam omnis conparatio id agit, ut alterum praeferat. Illa
enim quae aequat similitudo est potius quam conparatio. Positivus autem omnia
recipit genera, masculinum, ut hic doctus, femininum, ut haec docta, neutrum,
ut hoc doctum, commune, ut docilis, omne, ut amans. Conparativus vero gradus
duo tantum suscipit genera, commune, ut doctior, neutrum, ut doctius;
superlativus tria tantum, masculinum, ut doctissimus, femininum, ut doctissima,
neutrum, ut doctissimum. Praeterea non omnia recipiunt conparationem, sed ea
quae sunt qualitatis et quantitatis. Qualitas autem et quantitas aut ab animo
dicitur, ut doctus, aut a corpore, ut candidus niger, aut a fortuna, ut miser,
aut a mensura, ut longus. Quare
quaesitum est, utrum Latinior diceretur, quod tunc dicitur, cum pro diserto
ponitur, ut sit Latinior, quo modo disertior; cum autem gentem significat, non
potest conparari. Ita enim non possumus dicere Latinior, quem ad modum
<nec> Graecior. Conparativus autem gradus iungitur casibus tribus,
ablativo, septimo, et nominativo interposita particula quam: ablativo, ut
'doctior ab illo', septimo, ut 'doctior illo', nominativo, ut 'doctior hic quam
ille'. Sed frequenter utimur septimo, ablativo paene numquam. Superlativus vero
gradus genetivo tantum plurali adiungitur, ut 'doctissimus illorum'. Quamquam
et singulari cohaereat, quotiens nomen est enuntiatione singulare, intellectu
plurale, ut, 'o Danaum fortissime gentis Tydide.' Illud sane servandum est,
quod et postea tractatum est, conparativum gradum nos et nostro et extraneo
generi coniungere, superlativum autem tantum nostro. Dicimus enim 'velocior
homo hominibus' et 'velocior homo canibus', quoniam conparativus est gradus;
superlativum vero gradum tantum nostro praeferimus generi, ut 'velocissimus
homo hominum'. Nemo enim dicit 'velocissimus homo equorum'.
3. Genera dicta sunt ab eo, quod
generant, atque ideo duo sunt tantum genera principalia, masculinum et
femininum. Haec enim sexus tantum generat. Genera autem aut
naturalia sunt, aut ex auctoritate descendunt: naturalia sunt, ut vir mulier;
auctoritate descendunt, ut hic paries, haec fenestra. In his enim naturalem
nullum intellegimus sexum, sed eum sequimur, quem firmavit auctoritas. Cetera
vero genera a superioribus veniunt, ut est neutrum, quod nec masculinum est nec
femininum, commune, quod et masculinum et femininum, omne, quod omnia supra
dicta continet genera, epicoenon vero, quod confusum continet sexum. Nam inter
commune et epicoenon hoc interest, quod commune est, ubi visu secernimus sexum,
ut canis; epicoenon est e contrario, ubi visu non secernimus sexum, ut piscis.
Inter epicoenon et commune hoc interest, quod in communi articulo secernimus
sexum, ut hic canis vel haec canis: in epicoeno vero unus articulus sumitur et
utrumque sexum intellegimus, ut haec aquila. Eum autem sumimus articulum, quem
auctoritas dederit. Nam cum naturaliter non possumus in epicoenis sexum
deprehendere, debemus auctoritate firmari.
4.
Numerus aut singularis est aut pluralis. Dualis vero Graecus non usurpatur nisi
in nominibus duobus, quae sunt haec, duo et ambo, atque ideo etiam inaequaliter
declinantur.
5.
Figura aut simplex est aut conposita: simplex, quae unam rem continet atque
naturalis est, ut doctus; conposita vero, quae ex arte fit et duas res habet,
ut indoctus. Conposita autem figura fit quattuor modis, qui in arte sunt
positi. Quod autem dicit 'ex corruptis', ita intellegere debemus, ut tunc
intellegamus corrupta esse in conpositione, quotiens resoluta possunt
<esse> integra: ut siqui dicat concipio, iure dicitur corruptum, quia, si
solvatur, facit capio, quod est integrum; et conficio facit facio et similia.
Ablativus singularis regit genetivum dativum et ablativum pluralem secundum
regulas in arte positas. Sed illud quod dicit 'ablativo e producta vel correpta
terminata', ita intellegendum est, ut tunc producta sit, quotiens genetivus
singularis ei terminatus sit; cum vero is fuerit terminatus idem genetivus
singularis, <correpta,> ut huius patris, ab hoc patre. Ideo autem Latini
voluerunt ab ablativo singulari regulas sumere, quoniam hic casus Latinus est,
nec eum habent Graeci; et ille utique casus debuit regulas Latinis nominibus
dare, qui proprius Latinorum est.
6.
Omnia nomina, quae in rerum natura sunt, quinque regulis continentur, quae regulae
apud Donatum quidem non sunt propter conpendium, tamen tenendae sunt.
Colliguntur autem istae regulae de genetivo singulari: nam is casus quinque
finibus terminatur, aut ae diphthongo, ut Musa Musae, aut i, ut doctus docti,
aut is, ut pater patris, aut us, ut hic fluctus huius fluctus, aut ei, ut hic
vel haec dies huius diei. Ergo cum invenerimus aliquod nomen, de cuius
declinatione dubitatur, quaerendus nobis erit praecipue genetivus; qui inventus
si ae fuerit terminatus, ad similitudinem Musae declinabitur. Ita et in
reliquis fiet. Sed constat
Graeca nomina etiam Graece posse declinari. Plane duo praecipue casus in his
regulis sollicite proferre debemus, vocativum secundae declinationis et
ablativum tertiae, in quibus contra regulas plurimum sibi adsumpsit auctoritas.
Vocativus enim singularis secundae declinationis tunc in i exibit, cum
nominativus singularis in ius fuerit terminatus in genere masculino in proprio
nomine, ut hic Mercurius o Mercuri. Hoc enim nomen et ius terminat
nominativum et masculinum est et proprium. Si autem nominativus us terminatur,
ut hic doctus, vocativum facit o docte; et si appellativum sit, licet ius
terminatur, ut hic impius o impie facit, hic egregius o egregie. Sed huic
regulae contrarium est hic filius o fili. Quare maiores nostri timentes ipsum
vocativum similem fecerunt nominativo, ut Virgilius dicit
corniger
Hesperidum fluvius regnator aquarum,
et
'Lucius Octavius iudex esto'. Ablativus vero tertiae declinationis, qui et i et
e terminatur, multum confusus est. Tamen hoc servare debemus, ut, cum [vel]
nomen fuerit generis communis, quod in is mittit nominativum et genetivum,
ablativum i terminemus, ut hic et haec docilis ab hoc et ab hac docili: item
neutra omnia, quae e terminantur in nominativo, ut hoc mare ab hoc mari. Ea
vero quae x littera terminantur in e exeunt, ut hic calix ab hoc calice, haec
paelex ab hac paelice, haec lex ab hac lege et similia. Item omnia participia e terminantur, ut
ab hoc calente, ab hoc furente; quae si nomina fuerint, i magis terminabuntur:
item quae or terminantur in nominativo, ut doctior clarior minor maior: facit
enim a doctiore clariore minore maiore. Reliqua vero sic ambigua sunt, ut vix
etiam auctoritate firmentur. Nam et ab hac navi et ab hac nave legimus, et ab hac
puppi et ab hac puppe, et ab hoc igni et ab hoc igne. In quibus omnibus
meliorum auctoritas sequenda est.
|