Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De pronomine.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De pronomine.

1. Pronomen dictum est, quia ponitur pro nomine, ut siquis dicat 'Vergilius scripsit bucolica, ipse scripsit georgica.' Nec tamen videntur pronomina, quoniam nominum funguntur officio, esse nomina. Nam etsi nominum vim exprimant, non tamen plene exprimunt. Nomina enim posita plenas faciunt elocutiones, pronomina semiplenas. Item nomina posita velut inchoant elocutiones, pronomina autem velut conplent. Qualitas pronominum principaliter bipertita est. Omnia enim pronomina aut finita sunt aut infinita. Finita sunt quae recipiunt personas, id est quae definiunt personas, et sunt tantum tria, ego tu ille. Sed ille plerumque variat.

2. Nam si ad praesentis personam referatur, tunc vere finitum est; si de absente dicatur, minus quam finitum est. Infinita autem pronomina varias habent species. Nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas infinita sint, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus quam finita, alia articularia vel demonstrativa, alia possessiva. Generaliter infinita sunt quae cuicumque personae aptari possunt, ut est quis; et sunt haec septem tantum, quis qualis talis quantus tantus quotus totus. Minus quam finita dicuntur quae commemorationem habent notarum personarum, ut est ipse: haec sunt sex tantum, ipse iste is hic idem sui. Sed ex his alia sunt quae absentes personas significant, alia quae praesentes: absentes reliqua omnia; praesentes haec tantum, iste ista istud et hic haec hoc, quae non nulli pronomina etiam articularia vocant, eo quod more Graeco cum nominibus declinantur. Possessiva dicuntur pronomina quae nos aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus. Haec in quattuor partes dividuntur. Aut enim utraque parte singularia sunt, aut utraque pluralia, aut intrinsecus singularia, extrinsecus pluralia, aut intrinsecus pluralia, extrinsecus singularia. Utraque parte singularia sunt, ubi et persona possidentis et possessi una est, ut meus; utraque parte pluralia, ubi multi sunt qui possidentur et multi qui possident, ut est nostri; intrinsecus singularia, extrinsecus pluralia sunt quae possidentis unam personam ostendunt, possessorum plurimas, ut est mei, vel e contrario, ut est noster. Intrinsecus autem dicitur quod pertinet ad personam possidentis, extrinsecus quod pertinet ad personam possessi. Sunt autem possessiva pronomina quinque tantum, meus tuus suus noster vester. Absque his pronominibus, quae omnia sunt viginti et unum, nullum aliud, quod suam originem habeat, poterit reperiri; sed siqua sunt, conpositione fiunt.

3. Scire autem debemus in declinatione pronominum plerumque sub una significatione casus varie proferri, ut est quis vel qui: nam possumus dicere 'quis tibi fecit iniuriam' et 'qui tibi fecit iniuriam'. Item invenitur genetivus duplex, ut mei vel mis, tui vel tis: nam possumus dicere 'mei causa te peto' <et 'mis causa te peto' et 'tui causa te peto' et 'tis causa te peto'>. Sed mis et tis de usu recesserunt. Item ablativus singularis aliquando varie terminatur, ut a quo vel a qui. Nam dicimus 'a quo venisti' et 'a qui venisti'; sed a qui in usu esse desiit. Dativus etiam et ablativus pluralis plerumque varii sunt: dicimus enim et a quis et a quibus. Qui quidem videntur hac ratione variari, quoniam ablativus singularis inventus est varius. Scimus enim quia omnia quae o terminantur in is mittunt, quae i, in bus. Ergo sicut dicimus ab hoc docto ab his doctis, ita dicimus a quo a quis. Item sicut dicimus a puppi a puppibus, ita dicimus a qui a quibus. Sed pronomina quem ad modum in declinatione duplicant casus, ita plerumque minuunt. Nam sunt pronomina ubi tantum modo genetivi sunt ut eccum eccam ellum; sunt ubi nominativus et vocativus deest, ut sui sibi se a se; sunt ubi vocativus tantum deest, ut in pronomine quod est ego.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License