Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De verbo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De verbo.

1. 'Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu'. Quod dixit 'cum tempore et persona', conexum intellegendum est. Neutrum enim potest in verbo ab altero separari. Nam si solam personam velis intellegere, pronomen est; si solum tempus, participium est; si utrumque simul, tum verbum est. Quod autem adiecit casu carere, non velut superflue est positum. Quis enim nescit verbum casu carere? Sed timuit propter illas elocutiones, quae sic formantur, quasi casum habeant, ut 'da mihi bibere'. Sic est enim 'da mihi bibere', ut si dicas 'da mihi vinum', quod utique casum habet. Ne qui ergo putarent propter similitudinem elocutionum casum modo infinito adtribui, ideo dixit penitus casum a verbo repelli. Nam illae elocutiones non casum recipiunt, sed Graecam elocutionem sequuntur.

2. Qualitas verborum dividitur in modos et in formas. Modi omnes sunt octo, indicativus imperativus promissivus optativus coniunctivus infinitus inpersonalis gerundi. Sed ex his quinque volunt esse legitimos; de tribus vero dubitatur, id est de promissivo inpersonali gerundi. Indicativus dicitur modus, quoniam per ipsum quod gerimus indicamus, ut est lego; imperativus, quoniam per ipsum imperamus, ut est lege; optativus, quoniam habet adverbium optantis, ut utinam legam. Coniunctivum vero modum non ideo coniunctivum dicimus, quia habet aliquid coniunctum, id est cum (nam et optativus inciperet esse coniunctivus, quia habet adverbium coniunctum utinam); sed ideo dictus est coniunctivus, quia in loquendo, cum solus locutionem inplere non poterit, coniungit sibi indicativum, ut 'cum scripsero faciam' et 'cum dixero legam'. Infinitus dicitur modus, quia non definit personas, sed omnes tres uno modo profert, id est legere. Ceteri vero modi in personis differentiam faciunt, quod probatur hac elocutione, 'legere volo, legere vis, legere vult.' Nam quoniam volo vis vult indicativus est modus, differentia facta est personarum; quoniam vero legere infinitus est, omnes uno modo prolatae sunt. Hi sunt generales modi. Illi vero tres, de quibus dubitatur, ita explicandi sunt. Qui negant promissivum modum esse, hoc asserunt, superflue hunc modum putari, quoniam indicativi modi sit tempus futurum, id est legam scribam. Qui autem dicunt proprium modum esse, negant indicativum modum tempus futurum per rerum naturam habere posse.

3. Nam si indicativus ideo dictus est, quod per ipsum indicamus, nemo autem indicat nisi quae novit, futurum non potest habere, quia nemo indicat ea quae nescit. De inpersonali autem modo hoc loquuntur. Plerique hunc modum dicunt, quia sic de verbo nascitur, quem ad modum ceteri modi, ut lego lege legito. Sed tamen non probatur modus esse, sed verbum. nam cum unus quisque modus non possit currere per modos, relinquitur ut hic non sit modus qui currit per modos. Nam habet indicativum legitur, imperativum legatur, coniunctivum cum legatur. Item gerundi quem dicunt modum, plerique negant eum modum esse, sed dicunt participiorum a passivo futuri et praeteriti esse declinationem. Sed est modus, quia in u desinit ultimo tempore suo, in quam litteram nullum desinit participium, et significationem habet tam agentis quam patientis, quod utique non haberet, si participium passivum esset. Etenim cum dicimus cantando, et agentis et patientis habet significationem, quod probatur teste Virgilio: nam ubi dicit 'cantando tu illum', agentis significationem ostendit; ubi dicit 'cantando rumpitur anguis', patientis. Formae sunt quattuor, per quas non declinatio, sed significatio verborum explicatur: quae ideo quattuor sunt, quoniam [non] omne quod agimus quattuor temporum officio continetur. Nam aut cogitamus utrum agendum sit, aut quod placuit inchoamus, aut inchoata conplemus; aut conpleta iteramus. Idcirco etiam ipsae formae haec nomina accipiunt.

4. Una enim meditativa, quae non agere nos aliquid, sed adhuc velle agere ostendit, ut est lecturio: significat enim non lego, sed legere volo. Secunda est inchoativa, quae nos aliquid initiare ostendit, ut est calesco, quod significat calere incipio. Tertia est perfecta, ut lego, quae plenum ostendit actum. Quarta est frequentativa, quae nos aliquid saepe agere ostendit, ut lectito: significat enim saepe lego. Quas formas plerique veluti inutiles refutare volunt, sed convincuntur secundum rationem naturalem. Multa enim sunt, quae proprie explicari non possunt nisi istis. Meditativa autem forma in rio desinit, ut scripturio parturio. Inchoativa autem verba quinque regulis continentur, quarum si una defuerit, inchoativa non erunt. Debent enim in sco syllabam exire et originem ducere a neutrali verbo et tertiae esse coniugationis correptae et carere tempore perfecto et plusquamperfecto, carere etiam participio futuri temporis. Ideo autem inchoativa carent tempore perfecto, quoniam quae inchoantur nihil perfectum habere debent. Frequentativa forma in to quando exit, semper primae coniugationis est, ut lectito lectitas, cursito cursitas, scriptito scriptitas. si autem in so exeat, etiam tertiae esse potest, ut lacesso lacessis et facesso facessis.

5. Coniugationes tres sunt nomina habentes ab ordine litterarum. Quaeruntur autem quinque rebus, id est indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, ante litteras vel ante syllabas: ante litteras in verbis activis et neutralibus, ante syllabas in ceteris, id est passivis communibus deponentibus. Ergo ubi a fuerit, prima coniugatio est, ut amo amas; ubi e, secunda, ut doceo doces; ubi i, tertia, ut lego legis: sed tertia plerumque et correpta est et producta, quod deprehenditur hac ratione. Si correpta fuerit, in passivo ante <ultimam> syllabam e habebit, ut lego legis, legor legeris; si autem producta fuerit, i reservabit in passivo, ut nutrio nutris, nutrior nutriris. Quae varietas etiam de imperativo modo colligitur: nam tertia correpta in e exit, ut lege, tertia producta in i, ut nutri: item infiniti modi paenultima syllaba, quae si longa fuerit, productam coniugationem esse demonstrat, ut nutrire; si brevis, correptam esse significat, ut legere. Hae autem coniugationes futurum tempus indicativi modi varie mittunt. Nam prima et secunda coniugationes in bo ducunt, ut amo amas amabo, doceo doces docebo. Tertia vero correpta in am tantum mittit, ut lego legis legam. Tertia producta duas habet regulas requirendas indicativi modi tempore praesenti: si ante o ultimam e fuerit correpta, in bo tantum mittit, ut exeo exibo; si autem i habuerit ante o, futurum tempus et in am et in bo mittit, ut servio serviam servibo. Quas regulas Probus artifex tuetur.

6. Verborum genera quinque sunt, activa passiva neutra communia deponentia. quaecumque sint illis definitionibus, quae in arte lectae sunt varie, tamen, quantum ad significationes pertinet, omnia ista quinque duas habent significationes, id est aut agentis aut patientis. Hinc est quod in neutrali verbo et agentis invenimus significationem, ut nato, et patientis, ut vapulo. Item in deponenti verbo, ubi sola utique debuit esse passiva significatio, et agentis non numquam invenitur, ut est loquor. Confusio autem communis verbi casibus segregatur. Nam si accusativum casum iungas, agentis est, ut criminor illum; si ablativum, patientis, ut criminor ab illo. Tempora sunt quinque: praesens, quod agitur, ut lego; praeteritum inperfectum, quod omissum est et non conpletum, ut legebam; praeteritum perfectum, quod conpletum est paulo ante, ut legi; praeteritum plusquamperfectum, quod conpletum est olim, ut legeram; futurum, quod inminet, ut legam. Unde vitiose locuntur qui dicunt 'expecta, modo egredior.' nam iungunt significationem futuram et praesens tempus. Item qui dicunt 'cras tibi lego lectionem' vitiose locuntur. Nam cum lego praesentis temporis sit, cras vero adverbium futurum, utique haec locutio non cohaeret. Tractandum etiam illud, an sana esset locutio haec, 'cras legam', an 'cras lego'. 'Cras lego', ut diximus, vitiosum est; 'cras' autem 'legam' ideo non nulli vitiosum iudicant, quoniam duo futura quasi in aliud futurum nos differunt.

7. Modi varie tempora recipiunt. Indicativus enim omnia quinque supra dicta habet tempora; imperativus vero duo tantum, praesens et futurum; optativus tria, sed geminata: nam praesens et inperfectum pro uno est: item perfectum et plusquamperfectum habet et futurum. Coniunctivus tot tempora habet. Quot et indicativus. Infinitivus tria habet tempora, praesens praeteritum futurum. Sed scire debemus in omnibus passivis verbis praeterita tempora, id est perfectum et plusquamperfectum, habere ulteriora praeterita. Personas omnes modi segregatas habent absque infinito, ubi confusae sunt, ut diximus. Modus autem imperativus habet difficultatem personarum, quae talis est. Prima persona in tempore praesenti deficit, sed in numero singulari; ceterum in numero plurali non deficit. Ideo autem deficere creditur, quoniam omne imperativum in alium procedit, id est secunda persona nascitur. In tempore vero futuro tam in numero singulari quam in numero plurali prima persona deficit; secunda vero et tertia in numero singulari uno modo proferuntur, ut legito tu, legito ille, ut est apud Virgilium

tertius Argolica hac galea contentus abito.

Nam si dicam legito legat, legito quidem erit tempus futurum, legat vero praesens. Item tertia persona numeri pluralis his regulis continetur: indicativo modo tempore praesenti tertia persona numero plurali o accipit et facit hanc personam imperativi modi per omnes coniugationes, ut amant amanto, docent docento, legunt legunto, nutriunt nutriunto; quod servavere maiores, ut ait Horatius

et quocumque volent animum auditoris agunto.

Nam si diceret agant, tempus praesens ostenderet, non futurum. Prima coniugatio et tertia correpta tot syllabas habere debent in secunda persona, quot in prima habent indicativo modo, ut amo amas, lego legis. Quidquid autem aliter fecerit, anomalum est, ut edo es, comedo comes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License