1.
Adverbium dictum est eo, quod necesse habet hanc partem orationis verbum
sequi, ut 'cras faciam', 'hodie scribo'. Sed
non, ut necesse est adverbio sequi verbum, ita necesse erit verbo sequi
adverbium. Nam quando dico 'facit orator', est elocutio plena, quamquam sine
adverbio. Potest ergo verbum sine adverbio poni; adverbium autem sine verbo numquam
ponitur. In
significationibus adverbiorum localia adverbia diligenter advertenda sunt, quae
habent quattuor species, in loco, de loco, ad locum et per locum. In
loco sunt haec, hic illic ibi intus foris. De loco sunt haec, hinc illinc inde.
Intus foris uno modo tam in loco quam de loco proferuntur, id est sine
coniunctione praepositionis. Ad locum sunt haec, huc illuc illo istuc intro
foras. Per locum sunt haec, hac illac illa. Ergo animadvertere debemus, ut,
quotiens fuerint adverbia in loco, iungamus verba quae habent significationem
in loco, ut puta, ibi sum, illic sedeo, intus <sto> et similia; quotiens
sunt autem adverbia quae significant ad locum, iungamus ea his verbis similiter
quae habent significationem euntis, ut pergo illuc, vado illo, proficiscor
intro et similia. Nam siqui dicat 'venio ibi', vitiosum est. Venio enim
significationis est ad locum, ibi vero in loco est, et duo haec diversa numquam
cohaerent. Non omnia adverbia recipiunt conparationem, sed ea tantum, quae
ducunt originem a nominibus recipientibus conparationem, ut doctus docte. Iure
enim dicimus doctius doctissime, quoniam et nomen ipsum doctus facit doctior
doctissimus. Adverbia autem quae conparantur in positivo gradu duas habent
regulas, e et er, ut docte et fortiter; in conparativo unam, ut doctius
fortius; in superlativo autem unam e, quod semper productum est, ut doctissime
fortissime. Quando autem
positivus e terminetur, quando er, dativus singularis ostendit. Nam e tum
terminatur adverbium positivo, cum dativus singularis o fuerit terminatus, ut
docto docte, claro clare. Tunc autem adverbium er terminatur, cum dativus
singularis i fuerit terminatus, ut huic agili agiliter et huic forti fortiter. Quae
his regulis non serviunt, adverbia anomala sunt.
2. Nomina provinciarum semper
recipiunt praepositiones, ut 'ad Campaniam pergo', 'de Campania venio', 'in
Campania sum'. E contrario nomina civitatium numquam recipiunt praepositiones,
quando funguntur vice adverbiorum. Verum tamen si ad locum significant,
accusativi forma sequenda est, ut 'Carthaginem vado'; si de loco, secundum
septimum loquimur, ut 'Carthagine venio'; si in loco, duplex regula est. Nam si
nomen fuerit secundae declinationis, adverbium in loco fit secundum formam
genetivi: dicimus enim 'Deli fui', 'Beneventi fui', quoniam huius Deli, huius
Beneventi genetivus est. Si autem nomen erit alterius cuiuscumque
declinationis, tunc formam sequimur dativi casus: dicimus enim 'Carthagini
fui', 'Tiburi fui', quoniam huic Carthagini, huic Tiburi dativus est. Sciendum
est sane pauca nomina his regulis repugnare, ut est Narbone in Philippicis
Ciceronis, 'cum tu Narbone mensas hospitium convomeres': debuerat enim dicere
Narboni. Item Vergilius ait 'Turia Carthagine qui nunc Exspectat' [inquit
Carthagine], non Carthagini, quod erat regulae. Sed Cicero antiptosin fecit figuram, Vergilius vero metri
necessitatem mutata regula servavit. Generaliter tenendum est quod adverbiis
non debet coniungi praepositio separatim. Nemo enim dicit 'de sero', 'de modo';
unde nec 'de mane' dicere debemus, quod plerique in usu habent. Sed quoniam
legimus 'dum mane novum', id est quoniam legimus hoc ipsum mane iam nomen
effectum (genus enim non recipit nisi nomen), videmur ei adicere posse
praepositionem. quare tutius loquuntur qui et solum adverbium sine
praepositione ponunt, ut 'mane venit', et quando volunt addere praepositionem,
genus coniungunt, ut 'de primo mane venio'. Iam enim non videtur iungi ei parti
orationis quae est mane, sed quae est primo.
|