1.
Participium dictum est,
quasi particapium. Habet enim partes a nomine duas, genus et casum, a verbo
duas, tempus et significationem, ab utroque duas, numerum et figuram: ideo ab
utroque, quoniam numerus et figura tam nomini accidunt quam verbo; illa vero
bina his tantum accidunt, a quibus trahuntur.
2. Genera participiorum sunt
haec, masculinum femininum neutrum et omne. Masculinum participium in us
syllaba terminatur, femininum a, neutrum um, ut lectus lecta lectum, lecturus
lectura lecturum, legendus legenda legendum. Nam haec sunt duo tempora,
praeteritum et futurum, quae genera secundum regulas quas diximus dividunt. Praesentis
autem temporis participium semper generis est omnis et duabus clauditur
consonantibus, ut est legens.
3.
Casus totidem sunt in participiis, quot in nomine et pronomine. Participia
autem masculini et neutri secundae sunt declinationis, feminini primae, omnis
tertiae, in quo ablativus et i et e terminatur, ut amanti amante. Sed scire
convenit quod ars exigat ut e littera terminetur; i autem ubi fuerit terminatus
ablativus huius participii, necessitas est aut metri aut euphoniae.
4.
Tempora in participiis Latinis tria sunt, praesens praeteritum et futurum;
regulae tamen quattuor sunt. Nam praesens unam habet, quam diximus, ns, ut
legens; praeteritum unam, us, ut lectus; futurum vero tempus duas habet
regulas, rus et dus, ut lecturus legendus. Ideo autem neutrale verbum tot et
eadem habet participia, quae et activum, quoniam sic declinatur ut activum: nam
participia declinatione noscuntur. Deponens autem verbum participium futuri
temporis in rus mittit, ut locuturus.
5.
Nam ideo dictum est deponens, non quod r litteram non deponat, KATA ANTIFRASIN
(nam et commune deponens esset: et hoc enim r litteram non relinquit); sed ideo
deponens dicitur, quod deponit participium declinationis suae, id est futurum,
quod dus syllaba terminatur. Nemo enim potest dicere loquendus, licet
inveniamus apud poetas hanc usurpationem. Commune vero verbum ideo quattuor
habet participia, quia commune est, id est agentis et patientis habet
significationem; et novimus quod participia duo veniant ab activo et duo a
passivo. Sane scire debemus quia, licet Latinitas non habeat nec praeteritum
participium ab activo nec praesens a passivo, invenitur tamen apud poetas talis
elocutio, ubi alterius temporis pro hac significatione ponatur, ut est et qua
vectus Abas et qua grandaevus Aletes: vectus enim dixit pro eo quod est
vehebatur. Regulae participiorum ita se habent, ut participium futuri temporis
a passivo regat participium praesentis temporis ab activo, id est ut de
participio futuri temporis a passivo sublata dus syllaba et addita s littera
faciamus participium praesentis temporis ab activo, vel e contrario. Item
participium praeteriti temporis a passivo sublata s littera et addita rus
syllaba facit participium futuri temporis ab activo, ut lectus lecturus, vel e
contrario. Sed his regulis repugnant pauca participia nova ratione usurpata, ut
est moriturus, quod nulla ratione dicitur. Sublata enim rus syllaba et addita s
littera moritus facit, quod Latinitas non habet: nam mortuus dicimus. Et illud
sciendum est, maiores nostros saepe a verbis neutralibus praeteriti temporis
usurpasseparticipia, ut est regnata triumphata placita nupta pransus cenatus et
similia. Quibus nos ideo utimur, quoniam auctoritate firmantur; non tamen
possumus de aliis verbis neutralibus similiter quae non lecta sunt usurpare,
sed debemus ea tantum quae lecta sunt dicere.
|