1.
Coniunctiones dictae sunt ab eo, quod coniungant elocutionem. Nam siqui
dicat 'ego tu eamus', dissidet elocutio; si interponas et et dicas 'ego et tu
eamus', incipit cohaerere. Copulativae dicuntur eo, quod et verba et sensum
copulant, ut siqui dicat 'ego et tu eamus'. Nam in hac elocutione et verba
coniuncta sunt et sensus: utrumque enim iturum significat. disiunctiva vero
penitus contra naturam sermonis fuisset inventa, nisi vel verba coniungeret.
Nam quid tam contrarium coniunctioni, quam habere speciem disiunctionis? Sed
ideo disiunctiva dicitur, quod sensum disiungat: nam verba coniungit, ut siqui
dicat 'ego aut tu eamus'. Nunc enim elocutio coniuncta est, sed sensus
disiunctus: non enim utrumque, sed alterum iturum significat. Expletivae
dicuntur coniunctiones eo, quod additae illud quod minus fuerat explere
contendunt, ut siqui dicat neglegenti lege, dicendo lege in eo eum arguit, quod
non legit; at si dicat 'saltem lege', in eo arguit, quod nihil omnino agit.
Inter causales et rationales hoc interest, quod tunc utimur causalibus, cum de
causa loquimur, tunc rationalibus, cum de ratione. Causa est autem, quae nos
inpingit ad aliquid faciendum; ratio autem, qua utimur in faciendo. Sed plane
sciendum est quod pro rationalibus causales ponere possumus; pro causalibus
numquam ponimus rationales. Etenim
causa non statim ratione reperitur; ubi autem ratio est, iam causa praecessit.
In ordine autem hoc servandum est, quod sunt aliquae quae semper praeponuntur,
ut at ast. Dicimus enim 'ast ego quae divum incedo regina', non 'ego ast'; et
item 'at pater Anchises', non 'pater at Anchises'. Postponuntur vero que autem:
dicimus enim 'primusque Machaon', non 'que primus Machaon', et 'hoc autem fac',
non 'autem hoc fac'. Igitur vero et primo et ultimo et medio convenit loco:
dicimus enim et 'igitur patres conscripti censuerunt' et 'patres igitur
conscripti censuerunt'.
|