Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De praepositione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De praepositione.

1. Praepositio dicta est, quod in loquendo praeponitur (dicimus enim 'apud amicum sum'), excepta una praepositione, quae non numquam praeponitur et postponitur, ut tenus (dicimus enim et 'pube tenus' et 'tenus pube'), et excepta altera praepositione, id est cum, scilicet in pronominibus non nullis, ut mecum tecum nobiscum vobiscum, quod contra artem ex aperto dicitur (nemo enim dicit 'cum me', 'cum te' propter cacenphaton). Natura enim praepositionis exigebat, ut praeponeretur. Accusativae praepositiones sunt XXX, quae accusativo tantum iunguntur vel singulari vel plurali. Ex his ad et apud diversas habent significationes. Nam ad ad locum significat, ut 'ad patrem vado', apud vero in loco, ut 'apud parentem sum'. Sed ad non numquam auctoritate etiam in loco reperitur, ut 'decem fiscos ad senatorem illum relictos', et apud Maronem 'ad Troiam pro caris gesserat Argis'. Temptaverunt plerique facere discretionem et in hac elocutione, quae fit de ad et de in, ut 'ad forum venio', 'in forum venio'. Etenim 'ad forum venio' est ad forum accedo, 'in forum venio' forum ingredior, ut sit illud prius propinquantis ad locum, hoc autem locum ipsum tenentis, sicut videtur locutus esse Salustius dicendo 'hi utrique ad urbem imperatores erant inpediti ne triumpharent calumnia paucorum'. Nam si necdum triumphaverant, urbem ingressi non fuerant. Ergo 'ad urbem' quod dixit, propinquantis significatio habetur, non ingredientis. Usque etiam praepositio novo modo sibi aliam coniungit praepositionem: dicimus enim, ut Vergilius 'ad usque columnas exulat'. Nec sequi debemus quod non nulli dicunt, usque adverbium esse. Multo minus enim sibi iungeret praepositionem, si adverbium fuisset: adverbio enim praepositio separatim non cohaeret. Et e et ex praepositiones habent differentiam. Nam si pars orationis sequatur a vocali incohans, ex praeponimus, ut 'ex amico'; si autem a consonanti inchoet, e, ut 'e foro'. E contrario autem positae aut hiatum faciunt aut asperitatem, hiatum 'e amico', asperitatem 'ex foro'. Clam praepositio, quam Donatus inter ablativas posuit, scire debemus quod indifferenter pro arbitrio dicentis et ablativo iungitur et accusativo: dicimus enim et 'clam patre' et 'clam patrem'. In sub super et subter et accusativae sunt et ablativae; sed apud maiores nostros indifferenter ponebantur, id est nulla lege servata. Nam et Virgilius dixit 'rapuitque in fomite flammam' pro 'in fomitem', et Horatius [Naso]

destrictus ensis cui super impia
cervice pendet

pro 'super cervicem', et Cicero 'si forte in eo quaeritis' pro 'in eum', et similia. Verum tamen aetas posterior super et subter accusativas fecit. In vero et sub coniunguntur accusativis casibus, cum mutatio est loci, ut 'in forum vado'; 'sub basilicam vado'; tunc iunguntur ablativis, cum permansio est, 'in foro sum', 'sub basilica sum'. Haec autem mutatio vel permansio verborum, quae ad elocutionem praeponenda sunt, ratione colligitur. Nam pergo proficiscor vado et huius modi mutationem significant, sto sedeo dormio et huius modi permansionem. Loquellares praepositiones ideo dicuntur, quia semper cohaerent, ut conduco recipio. Cohaerere autem eas res illa significat, quod non patiuntur in significatione interpositionem: nemo enim dicit 'con tibi duco' aut 're illum cipio'. Praepositiones cum postpositae fuerint, si casum suum reservent, adhuc praepositiones sunt, ut 'transtra per et remos'. Si autem casum mutent, fiunt adverbia, ut 'tempore post'. Sed plerumque metrorum ratione etiam praepositae idem faciunt, ut 'longo post tempore venit'. Sciendum est etiam, praepositiones utriusque casus quotiens pro aliis praepositionibus ponuntur, illis eas casibus iungi, quibus iunguntur illae pro quibus ponuntur, ut 'in alterum'. Nam quoniam in modo contra significat, accusativo iungenda est, quia contra accusativi casus est. Item 'super Priamo rogitans': quoniam super de significat, ablativo iungenda est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License