Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De interiectione.1. Interiectiones proprie sunt affectus voce incondita expressi. Sed et plenus frequenter sermo pro interiectione habetur, si affectum significet, ut 'pro dolor'. 2. [Sunt nomina similia participiis praesentis temporis, ut demens legens. Discernuntur autem sic. Si nomen fuerit, conparationem recipit, ut dementior; si participium fuerit, non recipit conparationem. Inveniuntur nomina similia participiis praeteriti temporis vel potius eadem et participia; sed discernuntur declinatione. Nam participia si fuerint, secundae sunt declinationis, ut hic visus huius visi, hic auditus huius auditi; si autem nomina fuerint, erunt quartae declinationis, ut hic visus huius visus, hic auditus huius auditus. Quamquam haec quae diximus etiam illa ratione discernimus, quod participium tunc est, cum tempus habet, ut puta 'ille auditus est'; cum autem non habet tempus, nomen est, ut 'auditus meus obtusus est', 'visus meus obtusus est'.] |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |