Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De littera.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De littera.

1. Litteras Latinas constat Carmentem invenisse, matrem Evandri. Quae ideo dictae sunt litterae, quod legentibus iter praebeant, vel quod in legendo iterentur, quasi legiterae. Omnes autem litterae principaliter in duas dividuntur partes, in vocales et in consonantes. Item ipsae consonantes in duas dividuntur partes, in semivocales et mutas. Vocales dicuntur, quia per se sonant et per se syllabam faciunt, et nullae aliae litterae sine ipsis possunt syllabam facere. Consonantes dicuntur, quia non naturaliter sonant, sed mixtae cum vocalibus proferuntur; quae non tam videntur unum quoddam sonare, sed quasi duplex consonare. Semivocales dicuntur, quia semis habent de potestate vocalium. Nam cum vocales et per se sonant et per se syllabam faciunt, istae per se quidem sonant, sed per se syllabam non faciunt. Mutae dictae sunt eo, quod nihil habeant de potestate vocalium. Nam nec per se sonant nec per se syllabam faciunt. etenim semivocalibus si detrahas naturales sonos, vel paululum sonant; mutis si detrahas, nihil sonabunt. Vocales sunt quinque, a e i o u. Ex his duae, e et o, aliter sonant productae, aliter correptae. Nam o productum quando est, ore sublato vox sonat, ut Roma; quando correptum, de labris vox exprimitur, ut rosa. Item e quando producitur, vicinum est ad sonum i litterae, ut meta; quando autem correptum, vicinum est ad sonum diphthongi, ut equus. I vero et u varias habent potestates: sunt enim vocales consonantes mediae nihil digammi duplices. Sed ut sint vocales consonantes et mediae, utriusque litterae est; ut autem nihil et digammos sit, u litterae est; ut duplex sit, ad i litteram pertinet. Vocales autem sunt i et u, quando vel solae positae syllabas faciunt, ut unus itur, vel quando iunguntur consonantibus, ut unda inde. Consonantes autem tunc fiunt, quando ipsae praecedentes post se habent alias vocales in isdem syllabis constitutas, ut vanus Ianus. Quin etiam ipsae duae si inter se iungantur, quae prior est fit consonans, ut Iuno vita. Etiam sola <u> quando geminatur et syllabam facit, quae prior est fit consonans, ut vultus vulgus. Mediae autem tunc sunt, quando naturalem sonum recipiunt, ut vir optimus: nam quod e contra sonamus ut scribimus, sed pingue nescio quid pro naturali sono usurpamus. V littera nec vocalis nec consonans est, quando dicimus quoniam. Etenim non est vocalis, quia eam o vocalis consequitur, et scimus, quando post se habet aliam vocalem, quod fit consonans. Non autem potest esse consonans, quoniam non ipsa praecedit, nec potest esse consonans, nisi quando ipsa praecedit. Fungitur etiam digammi ratione, id est pinguiorem sonum praestat partibus orationis, ut Velena. Hoc ergo et nos facimus, quotienscumque consonans est, ut Venus. I vero quaeritur utrum geminata possit unam syllabam facere, ut puta dii utrum iam per duo i scribatur, quod multi dicunt, multi negant. Plane sciendum est quod i inter duas posita vocales in una parte orationis pro duabus est consonantibus, ut Troia. Omnes vocales Latinae et produci et corripi possunt. A producitur, ut acer; corripitur, ut amor: e producitur, ut meta; corripitur ut ego: i producitur, ut itur; corripitur, ut ibi: o producitur, ut Roma; corripitur, ut rosa: u producitur, ut unus; corripitur, ut ubi. Sed quod dicimus eas et produci posse et corripi, sic intellegimus, non in una parte orationis utrumque posse contingere, sed [de ratione adspirationis] in diversis. Aspirare non debemus, nisi quando sequitur vocalis, ut homo. Sed non ubicumque vocalis est, et aspiratio est; sed ubicumque aspiratio est, necessario et vocalis. Semivocales sunt septem, quae ita proferuntur, ut inchoent ab e littera et desinant in naturalem sonum, ut ef el em en er es ix; sed x ab i inchoat et duarum consonantium fungitur loco. Nam maiores nostri pro hac x aut g et s aut c et s ponebant, g et s, ut rex regis, c et s, ut pix picis. De genetivi autem declinatione colligebant, quando vel c vel g uterentur. Sed posteaquam inventa sunt nomina quae nec c nec g in genetivo haberent, ut nix nivis, senex senis, coepit haec littera scribi, id est x, et pro duabus haberi consonantibus. S littera hanc habet naturam, ut, ubi opus est, excludatur de metro, ut in hoc versu 'ponite spes sibi quisque'. Excluditur autem, quotiens vel inchoat sermonem vel determinat; in medio autem posita numquam excluditur, ut respira. Quattuor sunt liquidae, l m n r. Sed frequenter utimur duabus, prima et quarta, raro secunda, tertia numquam nisi in Graecis nominibus. Sane tunc possunt istae liquescere, cum ante se habuerint in una syllaba vel quamcumque mutam vel f semivocalem. Sed et hic haec ratio servanda est, quae in adspiratione praedicta est, id est non ubicumque praecedit muta vel f semivocalis, istae liquescunt; sed ubicumque istae liquescunt, necesse est ut illae praeponantur. Mutae sunt novem, quae debent inchoare a naturali sono et in vocalem e litteram desinere, ut b g et reliquae. Ex quibus tres, quoniam non desinunt in e, contumeliam patiuntur, <h k q. H a> plerisque adspirationis nota, a plerisque consonans habetur. K vero et q aliter nos utimur, aliter usi sunt maiores nostri. Namque illi, quotienscumque a sequebatur, k praeponebant in omni parte orationis, ut kaput et similia; nos vero <non> usurpamus k litteram nisi in Kalendarum nomine scribendo. Itemque illi q praeponebant, quotiens u sequebatur, ut qum; nos vero non possumus q praeponere, nisi et u sequatur et post ipsam alia vocalis, ut quoniam. Y et z Graecae sunt litterae. Y vocalis est, z pro duplici, quamquam apud nos z et pro duplici sit, ut 'Mezenti ducis exuvias', et pro simplici, ut 'nemorosa Zacynthos'. Omnia nomina litterarum generis sunt neutri et indeclinabilia sunt. Sciendum autem x litteram Latinam duplicem etiam pro simplice posse poni, quando Graeca sunt nomina, ut in hoc versu, 'implevit litora Xanthus'.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License