1.
Syllaba dicta est ex Graeco vocabulo, APO TOU SULLAMBANEIN TA GRAMMATA, id
est a conceptione litterarum. Ergo proprie illa dicitur syllaba, quae de
plurimis constat, ut est post. Quae autem de una vocali perficitur, abusive
dicitur syllaba, ut e. Omnes autem syllabae a vocalibus suis incipiunt habere
tractatum, atque inde exordium sumunt. Consonantes enim quae sequuntur ipsi
syllabae inputantur; praecedentes autem non ipsi, sed aut vacabunt aut
superiorem brevem iuvabunt. Ut puta glans: ab a considerantes n et <s>
ipsi syllabae damus, quia secuntur vocalem; g vero et l non ipsi inputamus, sed
servamus ad auxilium superioris brevis, si forte praecedat. Consonantes autem non hae solae, quae in
eadem syllaba sunt, sed etiam in sequenti positae iuvant praecedentem vocalem,
ut arma. Syllabae breves quattuor modis considerandae sunt: primo ut habeant
vocalem brevem, deinde ut non desinant in duas consonantes aut in unam duplicem
aut in i inter duas vocales constitutam. Quibus quattuor modis e contrario
animadversis deprehendimus longas. Nam si sit vocalis naturaliter producta,
syllaba erit longa, ut est dos: si etiam duae consonantes secuntur brevem,
similiter longa erit, ut ars; vel si una duplex sequatur, ut est pix; vel si
<i> inter duas vocales, ut est Troia. Plane diphthongi semper longas
syllabas faciunt [quae diphthongus sic declinatur quo modo doctus]. Sunt autem
quattuor, ae, ut Aeneas; oe, ut poena; au, ut aurum; eu, ut Eurus. Ceterum e et
i apud antiquos tantum modo deprehenditur, ut eitur. Y et i in Graecis
nominibus diphthongus est, ut Harpyia. Plane quoniam difficilis est deprehensio
circa syllabas naturaliter longas, idcirco primum debemus considerare, quem ad
modum naturaliter proferantur; deinde inflexiones considerare debemus. Nam facilitas
si non intellegis qualis est in nominativo, in genetivo cognosces, quia longa
est et aperte producitur: facilitatis enim facit. Item relegerunt: le ne
dubites qualis sit, significat singularis numeri pronuntiatio; relegit enim
facit. Deinde studeamus pronuntiationi, poetarum etiam exempla teneamus. Deinde
considerare debemus sermonum primas origines.
2. nam <prima positio> ut
fuerit, similiter omnis derivatio sequitur, ut puta amor, a brevis est: sive
postea amicus, sive amo, sive amator, sive amant, sive amantem dicas, ubique a
brevis erit. Pauca sunt enim nomina quae ab hac regula recedunt, ut puta lux et
lucerna: nam cum lux longa sit, lucerna brevis est. Et quia his rebus
deficimur, superest ut ad exempla curramus, quae aput poetas per lectionem facillime
deprendimus. Communes syllabae modis fiunt octo. Primus modus est, si correptam
vocalem duae consonantes sequuntur, quarum prior muta quaepiam est vel f
semivocalis et sequens liquida: est enim longa in hoc, 'vasto Cyclopis in
antro'; brevis in hoc, 'vastosque ab rupe Cyclopas'. Secundus modus est, cum
correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae adspirationis est
nota: est enim longa in hoc, 'terga fatigamus hasta'; brevis in hoc, 'quisquis
honos tumuli'. Tertius modus est, cum correptam vocalem duae consonantes
sequuntur, quarum prior s littera est: est enim longa in hoc, 'unde spissa
coma'; brevis in hoc, ponite: spes sibi quisque, et haec quam angusta videtis.
Quartus modus est, cum correpta vocalis partem terminat orationis, quae in unam
desinit consonantem: est enim longa in hoc, nam tibi, Thymbre, caput Evandrius
abstulit ensis; brevis in hoc, 'hoc caput o cives'. Quamquam et si in nullam
desinat consonantem, videtur posse exemplo probari: invenies enim apud
Vergilium
dona
dehinc auro gravia sectoque elephanto.
Sed
sciendum est quod brevis syllaba potest pro brevi et pro longa poni. Quintus
modus est, cum diphthongum vocalis sequitur: est enim longa in hoc, 'Musae
Aonides'; brevis in hoc, 'insulae Ionio in magno'.
3.
Sed et hoc tunc contingit, cum nulla consonans intervenit et nudam diphthongon
sequitur nuda vocalis. Sextus modus est, cum nudam vocalem vocalis sequitur. Est enim longa in hoc, 'o ego infelix';
brevis in hoc, 'sub Ilio alto'. Septimus modus est, cum pronomen c littera
terminatum vocalis statim subsequitur: est enim longa in hoc, 'hoc erat alma
parens'; brevis in hoc, 'solus hic inflexit sensus'. Sed quando c pro duabus
consonantibus ponitur, debet cum quadam conlisione proferri. octavus modus est,
cum brevem vocalem sequitur z: est enim longa in hoc, 'Mezenti ducis exuvias';
brevis in hoc, 'nemorosa Zacynthus'.
|