1.
Pes dictus est eo, quod
pedis fungatur officio. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita etiam metra per
pedes quodam modo incedunt. Arsis dicitur elevatio, thesis positio. Quotienscumque
contingit ut tres sint syllabae in pede vel quinque, quoniam non licet in
divisione temporum syllabam scindi, sed aut principio adplicatur aut fini,
idcirco debemus considerare, media syllaba cui parti coniungi debeat. Et hoc ex
accentu colligimus. Nam si in prima syllaba fuerit accentus, arsis duas
syllabas possidebit; si autem in media syllaba, thesi duas syllabas damus. Solutio dicitur in metro, quotiens pro
una longa duas ponimus breves. Nam pro spondeo, qui legitimus est versus
heroici, invenimus etiam dactylum positum, ut 'arma virumque cano', non numquam
anapaestum, ut 'fluviorum rex Eridanus', aliquando proceleumaticum, ut 'genua
labant' et 'arietat in portas' et 'abiete costas' et
tenuia nec lana per caelum vellera
ferri.
2. Divisiones autem temporum tres
sunt: aequa, quae et dactylica, dupla, quae iambica, sescupla, quae paeonica
nominatur. Aequa dicitur divisio, cum tot tempora habet arsis, quot thesis, ut
puta unum et unum, duo et duo, tria et tria, quattuor et quattuor; quae divisio
hos recipit pedes, pyrrichium spondium dactylum anapaestum proceleumaticum
dispondium diiambum ditrochaeum antispastum choriambum. Dupla dicitur divisio,
quotiens altera pars alteram partem duplo vincit, ut puta unum et duo, duo et
quattuor; quae divisio hos recipit pedes, iambum, trochaeum, tribrachyn,
molossum, ionicum maiorem, ionicum minorem. Sescupla dicitur divisio, quotiens
altera pars alteram partem non duplo vincit, sed dimidietate dupli, ut puta
tria et duo vel duo et tria; quae divisio hos septem recipit pedes, bacchium,
antibacchium, amphimacrum et quattuor paeones. Reliqui vero pedes,
id est amphibrachys et epitriti, ab his divisionibus repelluntur. Nam
amphibrachys cum constet aut de tribus et uno aut ex uno et tribus, nullam
recipit divisionem. Epitriti
vero divisionis suae possident nomen: nam epitriton dicunt Graeci quattuor et
tria vel tria et quattuor. Legitimi dicuntur pedes metri cuiusque, qui sunt
naturales in versibus, ut spondeus in heroico; nothi autem, qui per corruptelam
solutionis accedunt, ut est dactylus in versu heroico vel trochaeus.
3. Syllaba autem longa duo habet
tempora, brevis unum. Ideo autem unum dicimus tempus in brevi, quoniam cursim profertur;
duo autem in longa, quia tractim et cum quadam mora, et tantum possumus
proferendo duas breves temporis consumere, quantum dum unam longam proferimus.
|