1.
Accentus dictus est quasi adcantus secundum Graecos, qui PROSWDIAN vocant.
Nam apud Graecos PROS dicitur ad, cantus vero WDH vocatur. plane sive accentum
dicas sive tonum sive tenorem, idem est [aut hoc est]. Omnis accentus aut
acutus est aut circumflexus. Acutus dicitur accentus, quotiens cursim syllabam
proferimus, ut arma; circumflexus vero, quotiens tractim, ut Musa. Nam gravis
accentus in Latino sermone paene usum non habet, nisi quod vel cum acuto vel
circumflexo poni potest, in his scilicet syllabis, quae supra dictos accentus
non habent. Unus autem sermo unum recipit accentum, vel acutum vel
circumflexum; utrumque autem simul habere non potest. Accentus in ea syllaba
est, quae plus sonat. Quam rem deprehendimus, si fingamus nos aliquem longe
positum clamare. Invenimus enim naturali ratione illam syllabam plus sonare,
quae retinet accentum, atque usque eodem nisum vocis ascendere. accentus autem
conputantur non a prioribus syllabis, sed ab ultimis, id est retrorsum, nec
possunt ascendere nisi usque ad tertiam syllabam a fine. Graeci acutum accentum in tribus syllabis
ponunt, id est in ultima et paenultima vel antepaenultima; circumflexum vero in
duabus, id est in ultima et paenultima. Latinitas autem in ultima syllaba
nullum ponit accentum. Unde fit ut acutus accentus apud Latinos duos possideat
locos, paenultimum et antepaenultimum, circumflexus unum paenultimum tantum. In
monosyllabis partibus orationis quotiens syllaba naturaliter longa est,
circumflexum habet accentum, ut res dos; quotiens vero vel naturaliter brevis
est vel positione longa, acutum habet accentum, ut nec nix nox. Nam in
accentibus syllaba sive naturaliter brevis sive positione longa indifferenter
accipitur. In disyllabis vero unus modus est, qui circumflexum ostendit
accentum, quotiens prior naturaliter longa est et ultima naturaliter brevis, ut
meta Creta Roma. Aliter vero acutum habet, sive ambae natura longae fuerint, ut
leges, sive positione longae, ut princeps, sive naturaliter breves, id est duae
syllabae, ut ego, ut ait Virgilius 'ast ego quae divum incedo'. Sic et sive
prior positione longa sit, ut arma, sive posterior, ut Arabs, ubique acutus, ut
diximus, accentus est. In trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps (nam necesse
est ut trisyllaborum rationem omnia posasyllaba sequantur, eo quod usque ad
tres syllabas a fine ascendit accentus) tertia a fine syllaba acutum semper
habebit accentum. numquam enim ad ipsam circumflexus ascendit. Tunc autem supra
dictum habebit accentum, cum secunda a fine fuerit naturaliter brevis, ut
Romulus: nam ideo Ro habet accentum, quia mu syllaba brevis est. Quotiens autem
paenultimo loco longa est, ipsa habebit accentum; quem autem habeat, de
disyllaborum ratione cognoscimus. Quattuor sunt particulae, quae corrumpunt in
pronuntiando regulas accentuum hae, ve ne que ce. Nam quotienscumque istae
particulae sequuntur, faciunt accentus in ultimis syllabis superiorum esse
sermonum, ut Musaque Musane Musave illiusce huiusce. Graeca verba tunc Graecis
accentibus proferimus, cum Graeca fuerit declinatio. Hos Arcades quoniam Latina
declinatio est, prior syllaba habebit accentum, id est tertia a fine; quando
autem dicimus hos Arcadas, media, quoniam declinatio Graeca est. 'Itaque' pars
orationis quaeritur utrum correpta media an producta dici debeat. Scire debemus
quoniam tunc corripitur media, [id est] cum una pars fuerit orationis; tunc
vero producitur, cum duae. Hoc intellegere ex elocutionibus possumus. nam siqui
dicat 'itaque fecit', 'itaque dixit', pro duabus <est>, nec in aliqua
elocutione potest esse pro duabus, nisi in ea ubi pro simplici ponitur.
2.
Quotienscumque quaerimus, quae consonantes in scribendo sibi cohaereant vel cui
syllabae inputentur, utrum priori an sequenti, similitudo aliorum nominum hunc
solvit errorem. Ut puta si dicamus aspice et dubitemus, utrum s et p dividendae
sint consonantes et s danda priori syllabae, p sequenti, intellegimus hoc fieri
non posse, sed ambas consonantes sequenti tantum modo dare nos debere, eo quod
invenitur sermo qui a duabus istis consonantibus inchoetur, ut spica. Similiter
amnis: debemus m et n sequenti syllabae dare in scribendo, quoniam invenitur
sermo qui ab his consonantibus inchoetur, ut Mnestheus. Attulit: non possumus
duo t sequenti syllabae dare, quia nullus sermo invenitur, qui a duabus t
consonantibus inchoetur. Et hoc in ceteris consonantibus observabimus. Plane
<scire debemus>, conexiones quod dico consonantium non eas quae Latinis
syllabis congruunt, sed etiam quae Graecis, excepta scilicet ea syllaba quae
constat de b et d, quae in Latinum sermonem numquam ita transit, ut cohaereat,
ut est BDELLA. Quando enim
scribimus abditur, non possumus a in una syllaba ponere, et b et d in sequenti.
|