Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De posituris.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De posituris.

1. Tres sunt positurae vel distinctiones quas QESEIS Graeci vocant, distinctio, subdistinctio, media. Distinctio est, ubi finitur plena sententia: huius punctum ad summam litteram ponimus. Subdistinctio est, ubi non multum superest de sententia, quod tamen necessario separatum mox inferendum sit: huius punctum ad imam litteram ponimus. Media est, ubi fere tantum de sententia superest, quantum iam diximus, cum tamen respirandum sit: huius punctum ad mediam litteram ponimus. In lectione tota sententia perihodos dicitur, cuius partes sunt cola et commata. Colon quidam dixerunt membrum, comma caesum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License