1.
Duae sunt principales partes orationis, nomen et verbum, eo quod ipsae
solae faciunt elocutionem, ut 'Cicero scripsit', 'Virgilius fecit', et sine
ipsis nulla alia pars inplet elocutionem. Nam quando dicimus 'ipse legens',
minus est aliquid, puta 'dixit', ut sit 'ipse legens dixit'. Aristotelici duas
dicunt esse partes orationis, nomen et verbum, Stoici quinque, grammatici octo,
plerique novem, plerique decem, plerique undecim.
2.
Interiectionem Graeci non penitus non habent, sed inter partes orationis non
conputant. Nos articulo non penitus caremus, sed in pronomine conputamus. Tres
partes orationis sunt quae casibus declinantur, nomen pronomen participium, et
una quae temporibus, id est verbum; ceterae omnes quattuor non declinantur.
Quaesitum est, quando pars orationis <alius partis orationis> officio
fungitur, utrum ius suum retineat an eius <recipiat, cuius> accipit
significationem. Nam frequenter invenimus et nomina pro adverbiis posita, ut
'torvum clamat', et adverbia pro nominibus posita, ut 'mane novum'. Quare
sciendum est quoniam, si nomen sit pro adverbio constitutum, incipit non posse
declinari. Etenim cum desinat esse quod est et transeat in adverbium, incipit
iam sic non posse declinari, quem ad modum nec illud adverbium naturaliter
declinatur. Item adverbium si transeat in significationem nominis, non numquam
declinatur, quoniam significat eam partem orationis, quae recipit
declinationem. unde est illud apud Plautum, 'a primo mani usque ad vesperam'.
Utique modo mane nomen est, hoc mane huius manis huic mani hoc mane ab hoc
mani. Nam si adverbium esset, nec genus reciperet, nec praepositioni
adiungeretur, nec posset i terminari.
|