1. Proprium nomen in
quattuor dividitur partes, praenomen nomen cognomen agnomen. Praenomen est quod in loquendo
praeponimus, ut Publius: nomen est commune familiae, ut Cornelius: cognomen est
proprium vocabulum, ut Scipio: agnomen est quod extrinsecus sumitur, vel a
virtutibus, ut Africanus, vel a vitiis, ut Gurges Strabo. Sed sciendum est quod
plerumque contingit, ut unum tantum modo inveniatur: nam ecce Romulus unum
tantum habet: plerumque duo inveniuntur, ut Numa Pompilius; plerumque tria, ut
Publius Virgilius Maro; plerumque quattuor, ut Publius Cornelius Scipio
Africanus. Sane sciendum est quia, quotiens unum invenitur, cognomen est; nemo
enim potest esse sine vocabulo: quotiens duo, plerumque praenomen et cognomen,
si libertus est; nam non potest libertus habere nomen, quod familiam
significat, cum ipse sine familia sit.
2. Appellativorum nominum species
sunt viginti septem. Sunt nomina corporalia, quae videmus et tangimus, ut terra
lapis; sunt incorporalia, quae nec videmus nec tangimus, ut pietas iustitia.
Sunt primae positionis, quae a natura firmata sunt, ut mons schola; sunt
derivativa, quae a primae positionis nominibus deducuntur, ut montanus
scholasticus. Haec autem derivativa non regulis, sed auctoritate firmantur. Nam
plerumque invenimus varia ab uno sermone, ut <a> Tuder est Tudertinus
Tuders. Sunt etiam diminutiva, quae sensum minuunt et non semper, sed
frequenter syllabis crescunt, ut agnus agnellus. Sunt etiam alia sono
diminutiva, ut tabula fabula. In his enim significatio principalis est, sed
enuntiatio diminutiva. tunc enim re vera essent diminutiva, si haberent alia
principalia, ut oculus ocellus. Sunt quae dicuntur tota Graeca, ut Dido Manto:
haec possunt et Graece et Latine declinari, Graece, ut Dido Didus, Latine,
<ut> Dido Didonis, Manto Mantus et Manto Mantonis. Sunt quae tota Latina
appellantur, quae longe aliter a Latinis proferuntur quam a Graecis. Nam cum
Graeci dicant Polydeuces, Latini appellant Pollux. Haec autem quae tantum
Latina sunt Latine declinamus. Sunt quae appellantur notha, quae non primis
syllabis, sed ultimis a Graeco sermone dissentiunt, ut Achilleus Achilles,
Agamemnon Agamemno; et fere omnia Graeca, quae in on exeunt, detracta n littera
per brevem o proferuntur, ut Apollon Apollo, Platon Plato. Sunt synonyma, quae
varias habent elocutiones, sed unam significationem, ut terra humus solum
tellus. Sunt homonyma superioribus contraria, ut aries: nam et machinamentum,
quo muri expugnantur, et sidus in caelo et animal in terra aries vocatur. Sunt
patronymica, quae trahuntur non tantum a patribus, sed etiam a parentibus: nam
inveniuntur et a matre ducta, ut Thetideius et Letoides, et ab avo, ut
Aeacides, et a maioribus, ut Dardanides Aeneas, et a vitrico, ut
Amphitryoniades. sic ergo dicimus patronymica non a patre tantum, sed a
parentibus tracta, ut dicimus parricidam non eum qui patrem tantum, sed qui
quemque parentum necaverit. Haec autem patronymica, si Graeca fuerint, aut in des
exeunt, ut Atrides, aut in ius, ut Atreius, aut in on, ut Atrion. Sed quae in
des exeunt, tantum patronymica sunt, ut Atrides Agamemnon; quae in ius exeunt,
et patronymica et possessiva, ut Atreius Agamemnon, Atreius gladius, Evandrius
ensis. Quae autem in on exeunt, in Latinum sermonem non transeunt. Feminina
autem aut in is exeunt, ut Atreis; aut in ias, ut Atreias; aut in ne, ut
Atrine. Sunt etiam nomina adiectiva, quae plerumque sensum habent, sed
coniunctione laetantur, ut magnus fortis: dicimus enim 'magnus vir', 'fortis
exercitus'. Sunt etiam qualitatis, quae trahuntur ab animo, a corpore,
extrinsecus, ut doctus niger felix; sunt quantitatis, quae trahuntur a mensura,
ut longus latus; sunt gentis, quae gentem significant, ut Graecus Hispanus;
sunt quae patriam significant, ut Romanus; sunt quae numerum, ut unus duo tres
quattuor quinque; sunt quae ordinem, ut quintus sextus. Sunt quae ad aliquid
dicuntur, quae penitus non possunt sine alterius coniunctione intellegi, ut
pater: non enim patrem possumus dicere, nisi filium habeat. Sunt ad aliquid qualiter se habentia,
quae e contrario significationem sumunt, ut dexter sinister niger candidus.
Sunt generalia, in quibus species continentur, ut animal: nam animal dicitur et
homo et canis et equus. Sunt specialia, ut sunt illa quae diximus, canis homo
et equus: nam illa sunt specialia, quae <a> genere descendunt. Sunt facta
de verbo, ut doctor lector. Haec autem semper in tor exeunt et oriuntur a
gerundi modo ultimo tempore ultima syllaba in tor versa per omnes coniugationes,
ut amatu amator, doctu doctor, auditu auditor, lectu lector. Sunt etiam
participiis similia, ut demens: nam sic est demens quasi legens; sed demens
nomen est, quia recipit conparationem, legens vero participium, quia non
recipit similiter conparationem. Sunt etiam verbo similia, ut contemplator: sed
haec cum casum acceperint, nomina sunt, ut contemplator contemplatoris; cum
autem tempus habuerint, verba, ut Maro dixit 'contemplator aquas dulces'.
3.
Sed conparativus gradus generis est semper communis, excepto nomine, quod est
senior: hoc enim, ut Probus dicit, tantum generis masculini est. Non omnia quae
sunt qualitatis et quantitatis recipiunt conparationem, sed omnia quae
recipiunt conparationem qualitatis sunt et quantitatis, sic ut puta non omnes
qui student causas agunt, quisquis autem causas agit studet sine dubio. Recta
conparatio est quae primam syllabam integram per omnes <gradus> servat,
ut doctus doctior doctissimus. Si
autem integram non servat, inaequalia efficit nomina, quae sunt tantum tria,
bonus malus magnus. Cum constet conparativum gradum minus significare videatur,
ut clarior clarissimo, doctior doctissimo. Praeterea ipse conparativus non
numquam positivum significat, non numquam nec positivum significat. Quando
dicimus 'Charon senior', modo non significat senior, significat tamen senex. At
cum Salustius dicit 'mare Ponticum dulcius quam cetera', modo invenitur
conparativus non solum conparativus non esse, sed nec positivus: nam mare non
modo dulcius non est, sed nec dulce quidem. Donatus dicit quinque adverbia
positivo tantum esse iungenda, tam [quam] magis maxime minus et minime, ea
scilicet ratione, quoniam vim in se habent conparandi, atque ideo non debent
conparativis gradibus iungi, ne videatur conparatio geminata. Qui enim dicit 'tam
doctior', paene hoc dicit, 'doctior doctior', quod Latinitas non patitur.
Probus autem dicit omnia adverbia, quae vim augentis aut minuentis in se
habent, non debere coniungi nec conparativo nec superlativo, ut sunt ista,
valde multum plurimum per et similia. Nam ista omnia tantum positivis gradibus
debemus adiungere. Quod superlativum gradum dicit genetivo plurali coniungi,
non adeo verum est. Nam invenimus eum etiam singulari genetivo posse coniungi,
tunc quando nomina sunt enuntiatione singularia, intellectu pluralia, ut est 'o
Danaum fortissime gentis'. Quod dicit enuntiatione masculinum, intellectu esse
neutrum pelagus, verum est; vulgus falsum est: et feminino et neutro genere
legimus apud Virgilium, feminino 'in vulgum ambiguam', neutro 'ignobile vulgus'.
Balneum generis neutri est in numero singulari: <in numero autem plurali>
feminini quidem secundum usum, ut 'occisus est ad balneas Pallicias'; tamen et
neutraliter legimus, ut 'balnea vitat' in Horatio. Caelum in numero singulari
generis neutri est, in numero autem plurali generis masculini: habemus enim in
Lucretio 'quis totidem vertit caelos'. Caepe in numero singulari generis neutri
est, ut 'tunicatum cum sale mordens caepe'. Et hoc nomen tres solos habet
casus, hoc caepe hoc caepe o caepe; in numero autem plurali genere feminino
simpliciter declinatur. Ioca et loca simillima nomina sunt. Nam in numero
plurali et masculino et neutro genere declinantur: dicimus enim et ioci et
ioca, loci et loca; in numero autem singulari tantum masculino, ut iocus et
locus. Quod dicit genera communia esse inter masculinum <et femininum>,
ut puta pampinus, non ita intellegimus, quasi sacerdos. Nam sacerdos si
masculus est, hic sacerdos dicitur; si femina, haec sacerdos: non possumus hoc
pro nostra voluntate confundere, sed pro naturae qualitate discernimus.
Pampinus vero et dies et similia pro nostro arbitrio vel masculino vel feminino
genere proferuntur. Nomen nec in totum fixum nec in totum mobile dixit
<leo> leaena secundum Vergilium, 'torva leaena lupum sequitur'; secundum
Ovidium mobile est, qui dixit
ut lea saeva sitim multa
conpescuit unda.
4. Eiusdem generis debent esse
deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis
feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis
istis, scutum pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit,
beta betaculus. Pulvis dicit quia numeri singularis est tantum; sed legimus
apud Horatium
novendiales dissipare pulveres.
5. Item pax lux dicit numeri
singularis; sed legimus apud Salustium paces et luces. Item Quirites dicit
numero tantum plurali; sed legimus apud Horatium hunc Quiritem, ut sit
nominativus hic Quiris: item idem Horatius 'quis te Quiritem'; cuius
nominativus erit hic Quirites, ut dicit Petronius. Quadrigas dicit numeri
tantum pluralis, sed Varro dicit et numero singulari. Virus generis neutri est
et declinatur quem ad modum doctus, hoc virus huius viri: legimus enim apud
Lucretium 'tetri primordia viri'. Dicit nomina iam conposita non debere
conponi, <et idem paulo ante dixit de conpluribus posse conponi:> ne
contrarium sit, ita intellegi debet, ut liceat nobis nomen conponere bis, sed
ita ut prima conpositio sensum nominis in contrarium non vertat, secunda autem
vertat, ut territus inperterritus. Illud enim nobis non licet facere, ut per
conpositionem primam conversum in contrariam significationem nomen per secundam
conpositionem valeamus revocare ad primam significationem, ut est doctus
indoctus, quando utique nulla ratione dicitur. Praefectus vigilum si sic
dicatur, quem ad modum tribunus militum, id est si pro uno nomine accipitur
uterque sermo, priore parte tantum modo declinatur. Si autem voluerimus
elocutionem facere, dicimus praefectus vigilibus, quo tempore licet nobis etiam
in haec duo nomina aliquem adferre sermonem, ut 'praefectus est vigilibus'.
6.
Casus plerique quattuor esse dicunt, auferentes nominativum et vocativum, qui
similis est nominativo. Ideo autem auferunt nominativum, quoniam, cum casus sit
dictus ab eo, quod faciat nomen cadere, nominativus e contrario rectum nomen
ostendit. Alii quinque docent, ut Graeci, qui ablativum non habent; alii sex,
ut Latini, qui ablativum addunt; alii etiam septimum addunt casum, qui est
ablativo similis sine praepositione, quamquam non in omnibus similis inveniatur.
Nam quando dico 'doctior illo' et 'doctior ab illo', re vera eadem invenitur
elocutio; quando autem dico 'illo praesente suscepi' et 'ab illo praesente
suscepi', non est similis ab utroque casu elocutio. Nam 'illo praesente
suscepi' admittit tertiam personam; 'ab illo praesente suscepi', inter duas
tantum modo res geri videtur. non nulli adiungunt octavum casum, qui fit, cum
quid per accusativum cum praepositione possumus dicere <et> dicimus per
dativum sine praepositione, ut 'it clamor in caelum' et 'it clamor caelo' vel
'subeunt ad murum' et 'subeunt muro'. Inflexionum autem varietates in
casibus sex sunt. Aliquando enim omnes casus varios exitus sumunt, ut est unus,
quae dicitur forma hexaptota: item pentaptota dicitur, ubi quinque sunt
varietates, ut doctus; item tetraptota, ubi quattuor, ut est species; triptota,
ubi tres, ut est templum; diptota, ubi duae, ut est cornu genu: nam nominativus
accusativus et vocativus corripiuntur, alii tres producuntur. Est etiam
monoptota, quam non bene monoptotam, sed aptotam dicimus, ut est nequam. Nam
monoptota illa sunt, ubi unus tantum casus est, ut sponte; aptota vero illa
sunt, ubi omnes quidem sunt casus, sed nulla ratione variantur, ut est frugi.
Inveniuntur autem nomina unum casum habentia tantum, ut natu tabo; aut duo
tantum, ut hic Iuppiter o Iuppiter; aut tres tantum, ut hoc nefas hoc nefas o
nefas; aut quattuor tantum, ut huius dicionis huic dicioni hanc dicionem ab hac
dicione. Sed horum nominum reliquos casus in usu quidem non esse manifestum est,
in auctoritate autem saepius reperiuntur. Inimicus dativum regit, quamquam usus
vindicet nominativum: 'inimicus' enim 'mihi est' dico, non meus. Item 'secundus
ab illo est' dicimus, non secundus illi. Quamquam ista nomina, quae suis
casibus serviunt, etiam aliis varia auctoritate iunguntur. Nam et pactus illam
rem dignus illa re. Quod dicit ab his mulabus filiabus deabus nos dicere
debere, sciendum est propter testamentorum necessitatem. Nam haec pauca dicit
Probus contra artem esse suscepta, nec nos debemus ad istorum similitudinem
alia declinare. Ea enim,
quae arte carent, sola auctoritate firmantur. vas in numero singulari tertiae
est declinationis, in numero plurali secundae. Dies secundum regulam tantum
feminini generis est: nullum enim nomen e producto ablativo terminatum alterius
potest generis inveniri. quod autem dicimus genere masculino, ratio persuasit
adverbii: nam hodie dicentes quasi hoc die significamus; nec tamen dicimus
hadie quasi hac die. Nam quotiens nominativus singularis n et s terminatur,
ablativus in e et genetivus pluralis in um exit. A supra dictis regulis venit
accusativus singularis. Tunc in im exit, cum ablativus singularis
indubitabiliter i terminatur, ut ab hac vi, ab hoc Tiberi: facit enim hanc vim,
hunc Tiberim. Si autem e terminetur ablativus, tunc variatur accusativus, ut ab
hac puppe hanc puppem. Domus et iugerum ab antiquis aliter declinabantur, quam
hodie declinamus. Nam domus quartae erat declinationis, iugerum tertiae.
Nos autem in hoc nomine, id est domus, tres [in unum] casus usurpamus a secunda
declinatione, ablativum a domo, genetivum pluralem harum domorum, accusativum
pluralem has domos. In nomine autem iugeris unum tantum modo casum usurpamus,
ablativum ab hoc iugero. V littera tunc retinetur in dativo plurali, ut ipse
dixit, cum aliqua discernenda sunt, ut artubus et arcubus. Cui regulae tamen
invenimus duo nomina contraria, id est nulla discretione interveniente u
retinentia, ut specubus et tribubus. Ab istis regulis discrepant nomina tantum
pluralia, ut Vulcanalia Minervalia, ideo quod illae regulae ablativi sunt
singularis, haec autem nomina numeri sunt tantum pluralis.
7.
Quae licet regulas non habent, tamen ad similitudinem nominum declinanda sunt,
quae [nomina] regulis continentur, id est ut sic declinemus hae Kalendae quem
ad modum <hae Musae, hi Manes quem ad modum> hi agiles, hae Idus quem ad
modum hae manus. Quamquam dixerunt, ut, quem ad modum regulis carent, ita varie
declinarentur. Nam invenimus apud auctores et ancilium et anciliorum, et
Vulcanalium et Vulcanaliorum. Item nomina Graeca a supra dictis regulis
segregantur, ut emblema poema; et hoc iuste. Nam si Graeca sunt, vel ablativo
carent; illae autem regulae ab ablativo originem sumunt, quas non possunt
suscipere nomina ablativo carentia. Sed haec maiores nostri aut tertia
declinatione declinabant, si fuissent generis neutri, ut poema poematis; aut
prima declinatione declinabant, si fuissent generis feminini, ut haec poema
huius poemae. Quamquam invenimus aliquos casus nec ab illis nec ab istis regulis
declinatos, id est genetivum pluralem et dativum et ablativum plurales: legimus
enim apud Ciceronem horum poematorum his poematis et ab his poematis; similiter
et emblematorum et emblematis, peripetasmatorum peripetasmatis.
8.
Analogia dicitur ratio declinationis nominum inter se omni parte similium;
Latine proportio vocatur. Nomina
autem similia sunt omni parte, si octo rebus sint similia, id est sex illis
quae accidunt nomini, qualitate conparatione genere numero figura casu, deinde
exitu syllabarum, deinde consonantium ratione paenultimarum. Atque si una res
de istis octo similibus desierit, dicimus [enim] nomen nulla ratione similiter
declinari.
9.
Cuius rei exemplum sit lepus et lupus. Nam licet septem partibus consentiant,
tamen, quia genere dissentiunt (lupus enim transit in aliud genus, ut lupus
lupa, lepus lepa non facit).
|