Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • De pronomine.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De pronomine.

1. Probus autem pronomen in quattuor partes dividendum putavit, id est pronomen finitum infinitum minus quam finitum et possessivum; quod non videtur habere rationem. Unde Donatus melius, qui in duas partes in primo divisit. Nam si ea sunt finita pronomina, quae recipiunt personas, alia omnia, quae non recipiunt personas, infinita dicenda sunt. Unde apparet quod infinita et minus quam finita sunt et possessiva: in illis enim non accidit certa persona. Cuias et nostras vel cuiates et nostrates (nam utrumque dicimus secundum Plauti auctoritatem) gentem significant, id est 'cuius gentis', [optimas] 'nostrae gentis'. Plerique accentum in ultima syllaba ponunt, quando dicimus cuias; sed prave. Nam nulla pars orationis est Latina absque praedictis, quae potest in ultima accentum tenere. Sunt aliqua pronomina quae casibus crescunt: nominativo, ut quis vel qui, genetivo singulari, ut mei vel mis, tui vel tis, ablativo singulari, ut a quo vel a qui; plurali dativo et ablativo, ut a quis vel a quibus. Qua ratione fiant, superius diximus. Sunt e contrario quae casibus decrescunt: nam aliquando vocativus non invenitur, ut in pronomine ego; aliquando nominativus et vocativus, ut in pronomine sui sibi se a se; aliquando tantum accusativus, ut eccum eccam ellum ellam; aliquando tantum genetivus, ut cuia et cuium. Quod autem dicimus sui aliud esse pronomen, verum est: non enim de possessivo nascitur, cuius nominativus est suus. Nam si inde nasceretur, dativum in o mitteret, suo, non in i, sibi. Praeterea est alia differentia, quod hoc pronomen, sui vel sibi, utriusque numeri est; illud vero possessivum, suus, et singularem habet numerum et pluralem. Quaesitum est apud Graecos, an o vocativi casus esset articulus, et probatur non esse. Omnes enim articuli, cum de numero singulari ad pluralem transeunt, varie proferuntur, ut hic et hi, huius et horum et reliqui. Quando autem dicimus o docte et o docti, in utroque numero eundem articulum ponimus. Qua re non articulus videtur, quia non mutatur in numero plurali, sed potius adverbium vocantis, ut, quem ad modum dicimus 'heus vos docti', sic dicamus 'o tu docte' et 'o vos docti'. Inter articulos et pronomen hoc interest, quod pronomina tunc sunt, cum sine nominibus sunt et absentium nominum videntur explere personas, ut hic haec hoc. Quando autem dico hic Aeneas huius Aeneae, iam non possunt pronomina dici, cum non fungantur eorum nominum, quae praesentia sunt, officio: ipsa enim nomina per se significationem inplent. Neuter uter alius et reliqua constat esse nomina, quoniam Probus viginti et unum dicit esse pronomina, in quibus ista non conputantur. Ea pronomina, quae utraque parte nominativum habent, secundum formam nominum declinantur. Nam utraque parte sic declinamus quisquis, quem ad modum praetor urbanus; sic autem priore parte non declinamus aliquis, quem ad modum nec iuris peritus; sic posteriore parte non declinamus quispiam, quem ad modum nec tribunus militum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License