1.
Odi novi memini quaeritur
cuius sint temporis. Constat esse perfecti. Nam et perfectum in i semper exit,
ut legi scripsi, et praesens tempus numquam in i, sed semper in o exit. Illa
enim verba significationem habent praesentis temporis, regulas autem
praeteriti. Sum defectivum verbum est in coniugatione. Nam quando dicimus es,
non potest esse secunda coniugatio, quia et e correptam habet et in prima
persona e ante o non habet. Pudet et taedet quasi defectiva posuit; in
superiore autem parte inpersonalia non contrarie sunt posita. Nam hoc
ipsum verbum inpersonale defectivum est. Sublatis enim de primo verbo duabus
personis, prima et secunda, tertia utique superest; quae si non sibi adiungat
pronomen, defectivum dicitur esse verbum, si autem adiungat, inpersonale.
2.
Gaudeo et audeo a plerisque neutropassiva, ab aliis anomala, ab aliis supina
verba dicuntur, quae in tempore perfecto et plusquamperfecto passivam habent
declinationem, in reliquis activam. Sunt alia inaequalia, quae <et>
suam habent declinationem et contrariam, ut est placeo: nam et placui facit et
placitus sum. Sunt item alia inaequalia, quae ideo sunt inaequalia, quia primam
syllabam non reservant, ut nolo volo: faciunt enim nolo non vis non vult, non
nolo nolis nolit: item volo volis volit non dicimus, sed volo vis vult. Sunt
alia penitus anomala, de quibus nihil possumus dicere, nisi quod lectione
detinentur, id est eas usurpare personas, quae tantum auctoritate firmantur, ut
sunt haec, faxo faxis, infit, inquam et reliqua. Prima persona indicativo modo semper corripitur, ut lego,
absque monosyllabis, ut do sto flo, quae quidem ipsa, si fiant polysyllaba, ut
reddo reflo praesto, corripiuntur. Verba quorum declinatio in nostra potestate
est sunt haec, tondeo lavo fabrico punio et reliqua. Verum tamen debemus
secundum naturam actuum vel activum vel passivum praesumere in declinatione, ut
'ego lavor', 'balneum lavat'; quando ego capillos depono, ut dicam tondeor,
quando alteri capillos detraho, ut tondeo. prima persona non debet ita
proferri, lego ego, quoniam lego iam habet in se significationem pronominis;
nisi tamen sic tunc possumus dicere, lego ego, quando nos magis volumus
ostendere lecturos quam alios, ut sit 'quasi ego magis lego quam ceteri'.
'Maledico tibi' dicimus, non te, quoniam 'tibi dico', non 'te dico' dicimus. Prima
persona ante ultimam o septem litteras non habet, h o f k q y z; ceteras vero
habet, e, ut sedeo, i, ut audio, u, ut annuo, b, ut libo, et <reliqua>,
sicut in arte scripta sunt. K ideo non potest praeponi o litterae, quia numquam
anteponitur nisi a sequente. O y z ideo non possunt praeponi, quia unum tamen
verbum, quod o ante o habet, ut reboo, 'reboant silvaeque et magnus O'. Ideo
contra regulam venit, quia Graecum est. Cetera in arte conscripta sunt.
|