Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • De adverbio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De adverbio.

1. Adverbium dictum est, quia necesse habet semper verbum sequi. Verbo tamen non necesse est egere semper adverbio. Nam possum dicere sic, legit. Nunc enim et plena est elocutio, et adverbium tamen non invenitur. nam cum dico cras hodie, non erit integra elocutio, nisi addam verbum, ut puta dico vel facio. Adverbium plerumque confirmat verbum, plerumque destruit: confirmat, ut 'iam faciam'; destruit, ut 'non faciam'. Adverbia aut a se oriuntur aut ab aliis partibus orationis veniunt, sicut in artibus positum est: nam ibi sunt exempla varia posita. Horno autem nihil est aliud nisi hoc anno. Unde derivatio duplex invenitur. Nam Cicero dicit hornotinas fruges; Horatius dicit hornas fruges. Item meatim nihil est aliud nisi meo more, tuatim tuo more. Quod dicit de participio adverbium posse deduci, verum non est. Etenim illud exemplum quod protulit, id est indulgens, non tantum participium est: nam recipit conparationem; facit enim indulgentior indulgentissimus. Ergo quando dicimus indulgenter, non videmur a participio transisse ad adverbium, sed a nomine. Omnia adverbia e terminata in positivo semper producuntur, ut docte, exceptis tribus regulis eorum adverbiorum, quae aut non conparantur, ut rite (nemo enim dicit ritius ritissime), vel quae anomale conparantur, ut bene (nemo enim dicit benius benissime), vel quae a se oriuntur, ut inpune [inpunius]. Hoc scilicet in positivo; ceterum superlativus gradus semper producitur, ut doctissime.

2. Facile et difficile [non] quaeritur, utrum adverbia sint an nomina. Constat autem esse nomina tantum, quia semper correpta sunt: si enim adverbia essent, ut supra diximus, producerentur: deinde, quia neutri generis formam sequuntur. Sicuti enim dicimus facilis facile, <sic> et difficilis difficile. Deinde si adverbia essent, in ter exirent: dativus enim nominis i terminatus adverbium in ter syllabam mittit, ut huic forti fortiter; sic huic facili faciliter, huic difficili difficiliter diceremus. Ergo constat esse nomina. Sic autem posita sunt pro adverbiis, quem ad modum fere invenimus apud poetas nomina pro adverbiis constituta, ut 'torvum clamat' pro eo quod est torve, 'horrendum resonat' pro eo quod est horrende. qua figura oratores omnino uti non debent. Genus enim est soloecismi, sicut ipse Donatus paulo post de soloecismi ratione monstravit.

3. Scire autem debemus quod dativus singularis o terminatus adverbium in e mittit, ut huic docto docte, i terminatus in ter, ut huic agili, agiliter; quas quidem regulas saepe corrumpit auctoritas. Nam invenimus plerumque id esse adverbium, qui dativus est casus, ut falso. Haec autem ambiguitas elocutione discernitur. Quando enim dico 'falso homini dedi', erit nomen; quando dico 'falso loqueris', erit adverbium. Item plerumque in contrarium cedunt. Nam Terentius ait duriter, cum dure dicere debuerit, et Virgilius lugubre, cum lugubriter recte dicamus. Ea adverbia conparanda sunt, quae ducunt originem a nomine recipiente conparationem, ut est doctus. Ideo enim dicimus docte doctius doctissime, quoniam dicere possumus doctus doctior doctissimus. Ab eo quod est Tullius cum fit adverbium, non recipit conparationem, quia nec nomen recipit. Sunt alia adverbia, quae per se non conparantur, egent autem conparatione, ut est mane: nemo enim dicit manius, nemo manissime. Verum tamen hanc, quam per inflexionem non habemus, possumus facere per adiectionem illarum particularum, ut magis et maxime, ut puta sit positivus mane, conparativus magis mane, superlativus maxime mane.

4. Omnis pars orationis cum desierit esse quod est, nihil aliud est nisi adverbium. Idcirco si nomen desierit esse nomen, non facit pronomen aut participium, sed solum adverbium, ut est sedulo. Nam si dicas 'sedulo homini dedi', nomen est; si dicas 'sedulo feci', adverbium est. Item pronomen aliquando et adverbium est. Cum enim dico 'qui est', erit pronomen; cum dico 'qui scis', erit adverbium. Item verbum plerumque et adverbium est. Quando enim dico pone prima syllaba accentum habente, erit verbum; quando ultimae syllabae do accentum, erit adverbium. Item et participium aliquando adverbium est. Cum enim dico 'me ad villam profecto contingit', participium est profecto; cum dico 'profecto male loqueris', adverbium est profecto. Item ante praepositio non numquam et adverbium est. Praepositio in hac elocutione erit, 'ante templum'; casum enim habet iunctum: si autem dicas 'ante feci', erit adverbium, quoniam sequitur verbum. Ut coniunctio est, sed plerumque et pro adverbio ponitur, ut cum dicimus 'ut te, fortissime Teucrum, Accipio'. heus si dolorem significat, interiectio est, ut

heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus;

si autem verbum sequatur, adverbium est,

heus, inquit, iuvenes monstrate mearum.

Erit enim nomen, quo modo nominibus interdum pro adverbiis utimur, ut ante dictum est. Illud fideliter tenere debemus, numquam separatim praepositionem adverbiis posse coniungi, veluti de mane, de noctu. Quod autem invenimus indocte et infrequenter, sunt quidem praepositiones, sed non separatim, sicut sunt etiam illae particulae, quas ipse ponit artigrafus, desursum deorsum deinceps. Ita enim constant duae partes orationis, ut uno ambae nitantur accentu. Nec duae praepositiones interveniente adverbio sociandae sunt. Praepositio etiam de non potest adiungi nomini interveniente adverbio, ut 'de trans Tiberim venio', quem ad modum 'illinc venio'.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License