1.
Participium est quasi particapium: habet enim a nomine genera et casus, a
verbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram et cetera, quae
in superioribus dicta sunt. In
posterioribus illud adicit, inchoativa verba non habere nisi praesentis
temporis participium, futuro autem carere. Ideo autem [in] futuro carent,
quoniam regulam futura participia a praeterito ducunt participio, praeteritum
autem participium a tempore perfecto originem sumit; et ideo, cum inchoativa
verba tempus perfectum non habeant, non possunt habere id quod additur iam
tempori perfecto. Praeterea dicit participia ab inpersonalibus verbis nisi
usurpata non venire; quae res penes Latinitatem non erit [et similia]. Et hoc
similiter ab arte descendit. Etenim
participia a prima positione verbi originem trahunt. Cum igitur inpersonalia
primam personam non habeant, participia non iure ex se faciunt, sed tamen, ut
dixi, usurpare nobis licet.
2. Invenimus enim apud varios
auctores, quod puto ideo fieri, non quod de inpersonalibus usurpentur participia,
sed quod ipsa inpersonalia fiunt verba plenissima. Nam hoc, quod dicimus pudet
taedet tantum dici, invenimus in auctoribus et pudeo et taedeo; unde fiunt
pudens et taedens: participium non ab inpersonali videbitur, sed a verbo
integro. Odi verbum participium habet osus, quod licet in usu non sit, tamen
conponatur, et in usu erit, exosus perosus. Ab eo quod est memini artis nullum
participium reperitur: si ad usum, verum est; si ad auctoritatem, falsum. Nam
invenimus in Plauto meminens. Tunicatus galeatus dicit participia non esse, sed
nomina, eo quod a verbis non trahuntur. Sed si diligenter adtendas, advertens a
similibus participia conprobabis. Nam licet non faciat tunico galeo, tamen,
quoniam tempus habent, sine dubio participia sunt.
3. Etenim 'armatus incedit' et
'vestitus incedit' cum dico, hoc significo, 'iam armatus, iam vestitus est'.
Sic etiam dicimus 'tunicatus incedit', 'galeatus incedit', id est [et] 'iam
tunicam habet', 'iam galeam habet'. Quae res tempus ostendit; et si tempus
est, participium est. Pransus cenatus et reliqua constat esse participia, licet
a verbo non veniant. Concessum est enim regulariter, ut a neutralibus verbis
liceat nobis usurpare praeterita participia. Sed quoniam in his ars deficit,
debemus vel auctoritate firmare neque ad istorum similitudinem alia fingere,
sed illis tantum uti, quae lecta sunt.
4.
Nomina similia participiis praeteriti temporis quartae sunt declinationis, ipsa
autem participia secundae, ut hic visus huius visus nomen est, hic visus huius
visi participium est. Furibundus et moribundus <quaesitum est> quid
essent; et nomina esse manifestum est, quod subtracta dus syllaba et addita
<s> littera non redeunt in participia praesentis temporis, quod
regulariter dictum est nova ratione. Participia,
quae constat esse participia, nec positivum gradum possunt recipere, quoniam
participia nullam recipiunt conparationem. Tamen conparativum
gradum plerumque suscipiunt, acceptior et incensior, quae res sola sensus
ratione secernitur.
5.
Adverbium de participiis nasci Donatus adserit, plurimi negant. Sed constat
apud maiores quidem lecta, in usu tamen esse non possunt, ut dictum est in
adverbio.
|