1.
Praepositio est pars orationis dicta, quod in loquendo praeponitur. Et haec
est eius natura, puta 'ante templum': nemo enim dicit 'templum ante'. Sed tamen
est una praepositio quae pro arbitrio nostro ponitur, ut tenus: dicimus enim et
'pube tenus' et 'tenus pube'. Item cum plerumque sic postposita invenitur, ut
praeponi omnino non possit; quod utique contra artem videmus, ut cum dicimus
mecum tecum nobiscum vobiscum. Praepositio autem aut cohaeret aut utrumque
efficit, con di dis. Ita
enim loquimur, 'conduco tibi', 'distraho tibi', non aut 'con tibi duco' aut
'dis tibi traho'. Separantur apud et penes. Etenim cum dicimus 'apud
amicum', duae partes orationis sunt; 'penes arbitros' similiter duae. Aliae
vero et cohaerere et secerni possunt, ut prae. Nam cum dico praetulit, utique
cohaerens invenitur; cum autem 'prae metu', segregata est. In accusativis
praepositionibus, quae triginta tantum sunt, illae duae possunt in quaestionem
vocari, apud et ad, eo quod <apud> semper in loco est, ut 'apud amicum
sum'; ad vero secundum artem semper ad locum, ut 'ad amicum vado'. Quamquam et
secundum auctoritatem invenitur in loco, ut 'ad Marcum Laecam te habitare'.
Usque non videtur plurimis praepositio, quoniam sic alia praepositio non potest
poni. Etenim dicimus 'usque ad forum vado', ut Vergilius 'ad usque columnas
exulat'. Nam si habet alteram praepositionem, ipsa praepositio esse non potest:
numquam enim praepositio alteri praepositioni cohaeret. Idcirco debemus dicere
usque adverbium esse, quod iterum ratio refutat: etenim adverbio praepositio
separatim numquam cohaeret. Si autem volueris, ut coniunctim cohaereat, non iam
adverbium erit, sed potius recipit naturam suam: nam et praepositionem
praepositioni sic cohaerentem, ut pro una parte orationis habeantur, invenimus
saepius apud Catonem, ut circumcirca, id est circa. In ablativis
praepositionibus e et ex hanc habent observationem, ut, si vocalis sequatur, ex
praeponamus, ut 'ex amico audivi'; si autem consonans, e praeponatur, ut 'e
foro venio'. Illud vehementissime observare debemus, ut con et in,
quotienscumque post se habent s vel f litteram, videamus quem ad modum
pronuntientur. Plerumque enim non observantes <in> barbarismos
incurrimus. Nam cum ipsarum natura brevis sit, tamen, si sequantur supra dictae
litterae, plerumque in longitudinem transit, ut cum dicimus confit confessio,
item consilium consuluit. His enim locis pronuntiandae sunt ut longae;
similiter insula infula. Quod magis aurium iudicio quam artis ratione
colligimus. praepositiones aut ipsa verba corrumpunt, ut conficio; nam erat
integrum facio: aut ipsae corrumpuntur ab integris verbis, ut affero; nam erat
integrum fero: aut utrumque, et corrumpunt et corrumpuntur, ut afficio. Nam
affero, quod scribebatur per a et per d, incipit scribi per a et f; et item
quod erat facio, fit ficio.
2.
Praepositio et quando praeponitur et quando postponitur, si casum suum
retineat, praepositio est, ut 'per transtra', 'transtra per'; si autem casum
mutaverit, fit adverbium, ut 'longo post tempore venit'. Ambiguae praepositiones
quattuor fuerunt, in sub super et subter, quibus maiores indifferenter
utebantur; sed hodie iam duae sunt, in et sub: nam super et subter accusativae
habentur. In autem et sub qua ratione serventur, in superiore arte tractatum
est. Plerumque eadem est praepositio, quod est et adverbium, ut ante et
propter. Sed quid magis dicendum sit, hac ratione colligimus. Etenim si pars
orationis sequatur, quae casibus servit, praepositiones erunt, ut 'ante
templum', 'propter aquam': templum enim et aquam casuales partes orationis
sunt. Quando autem dicimus 'ante fecit', 'post dixit', adverbia sunt: sequuntur
enim verba, et novimus utique adverbia semper verbis egere.
|